# Opera omnia 776.5-8

Ficino, Opera omnia, 776.5 to 776.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/776.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/776.5

Aut enim acci pere cupit inde, aut dare. Primus quidem instinctus communis naturalisque est omnibus, siquidem omnes à Deo, quàm plurima exoptamus & petimus, sed non ob hoc ipsum Deum hominesune diligimus. Instinctus alter non ęque cuius libet esse uidetur, nempe pauci admodum reperiuntur, qui Deo se ipsos secumque omnia dedant, imò ut rectius loquar, Deo reddant. Nihil enim quod non ab eo acceperimus uel sumus, uel possidemus Quisquis se ipsum Deo reddit, id est, omnem cogitationis affectum, actionis nixum effeCec 5 ctumque tonem Socrates in Phoedone, ne uoluptatis corporalis gratia ab alia quadam corporis abstineas uoluptate alioquin pro una multae subitò renascuntur. Imò rationis gratia pręcipit, ut à uoluptatibus abstinere conemur, sic enim solum posse, ait, uitia funditus extir pari. Finem epistolae iam imponam, si priùs unum hoc admonuero, ut uidelicet meminerimus, si beluae in nobis sunt multę, nimirum esse animas apud Platonem ab homine in beluas transmiorare. Sanè fomites quosdam & affectus bestiarum ab initio in nobis habe mus. Quos ubi diu temere nutriuerimus, uel consopitur quodammodo ratio, uel sub iracundiae concupiscentiaeque specie uigilat. Quocirca sub ipsa hominis pelle homo ipse uidetur in bestias pertransisse. Hinc Socrates inquit Phoedro: Considero equidem me ipsum Phoedre, utrum ego sim bestia quaedam Typhone multiplicior ardentiorque & furiosior. Siue placatius quoddam & simplicius animal, diuinae cuiusdam & mitis sortis, id est, tranquillae intelligentiae, particeps. Calendis Iulij. M. CCCC. LXXVII.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
