# Opera omnia 781.1-4

Ficino, Opera omnia, 781.1 to 781.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/781.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/781.1

Ibrum scripsi contra uana Astrologorum iudicia, mitto ad te Prooemium, reliquum mitta cum primum scriba noster exscripserit. Qui singula necessariò fieri à stellis affirmant, tribus potissimum pernitiosis erroribus & inuoluuntur ipsi, E uulgus inuoluunt. Nam summo & omnipotenti Deo quantum in eis est propriam rerum auferunt prouidentiam, absolutumque mundi totius imperium. Angelis uerò, qui ita apud illos coelestia mouent, ut omnia inde hominum scelera, omnia mala bonis, omnia bona malis proueniant, iustitiam adimunt. Hominibus denique qui non minus quàm bestiae, ut illis uidetur, huc & huc impelluntur, auferunt libertate, omnique priuant tranquillitate. Si enim bona promittunt, quod & rarò uix & obscure admodum facere consueuerunt, ut plurimum, maximis illa difficultatibus implicant, unde fit ut no bis minimè prosint, quod si al quando, & id quidem rarissimè, absque summo labore uen tura pronunciant, inde uani, superbi, ne gligentesque reddimur. Atque si casu quodam (ut promiserunt) euenerit, minus grata prouenit diu exspectata uoluptas. Si uerò minantur mala, quod multò saepius accidit, mala uel serò futura diu anticipamus, uel nunquam futura miseri fingimus patimurque fingendo. Denique si fata uitari non possunt, frustrà praeuidentur & praedicuntur, si possunt aliqua ratione uitari, falsò ab Astrologis necessitas fati defenditur, fortasse dicent, (ut arbitror) hoc quoque in fatis esse, ut aliquid è mul tis praesciatur interdum & caueatur. Sic igitur inter Parcas controuersia erit, ut alia uul nerare hominem statuat, alia protegat. Sed demus hoc in praesentia illis, si placet, ne cui forsan pertinacissimi uideamur, numquam tamen alicui concedemus, illud quoque in Par carum decretis consistere, ut multi non credant illis, multi insuper contradicant. Quomodo enim Marsilium nunc impellit, ut proingenij uiribus fato repugnet. Qui certè non fati ipsius ui, sed potius contrarij alicuius uel saltem superioris uirtute, nunc inuehitur contra fatum. Necessitas enim ipsa omnino sibi ipsi repugnare non potest, ut esse neget necessitatem, atque suo instinctu aculeisque se perimat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
