Latin
782
Ficino, Opera omnia 782
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hunc ego conuersus, ô Plato, inquam, patrias ne auitasque sedes repetes Athenarum. At ille repente ô fatum exclamauit iniquum, nulla mihi proh dolor, nulla usquam restat patria domus. O ferrea secula quib. Mars illae saeuissimus Atticas diruit Palladis arces, Non igitur in miferam Gręciam, sed in Pannoniam, Marsili, me conferam. Ibi enim flo ret magnus rex ille Mathias, qui mira quadam potentia similiter &sapientia fretus certis relabentibus annis, aedem potenti sapientique Palladi, hoc est, Graecorum gymnasia, reparabit. Ibidem praeterea penes regem ipsum Pannoniae felicissimum feliciter uiuit Bandinus ille meus, qui diui Platonis natalia quondam Florentiae suis sumptibus &ap paratu regio celebrauit in urbe, atque etiam extra urbem, dum conuiuium idem apud clarissimos Medices nostros instauraretur, primus interfuit. Ibo igitur iam celer &alacer in Pannoniam ad amicos. Denique huic ipse inquam decus, id est, nostrum, melioribus utere fatis. Montes non separant animos montibus altiores. Marsilius Ficinus Florentinus Reuerendo in Christo patri Domino Nicolao Batoreo Episcopo Vaciensi Pannonio, S. D. m accepi tuas Bandinique literas, quibus uehementer suadetis ut in Pannoni am proficiscar, gratissimus Mathiae serenissimo Pannoniae regi futurus, perfejceram iam quinque Platonicae sapientiae claues, quarum una caeteris breuior ad uos uenit. Venire autem me difficile est. Viuere deinde sub isto coelo, forsitan difficilius. Verùm, ut rectius loquar, si uenturus sim ad uos, discedam à uobis prius oportet, quàm redeam, fieri nequit ut ab his discedam, quibus cum mihi conciliante Mu sa, unus iamdiu factus est animus. Ama precor, ut facis Marsilium tuum, te ob egregias uirtutes tuas ardenter amantem. Ama similiter Franciscum Bandinum nostrum, uirum ingenio magnificentiaque praestantem, commenda utrunque, si decet, Mathiae felicissimo regi, huic nonnihil ex officina nostra breui tempore proditurum nos utcunquam poterit conmendabit. Valete felices animi, atque uiuite mecum, inuitis montibus, qui nos separare uidentur, uiuite mecum felices animi, uel altissimis montibus admodum altiores. Hoc ego sum uobis, unus sibi quisque quod ipse est. Hoc mihi uos estis, quòd duo sunt oculi, octauo Calendas lunias. M. cCcc. LXXIX. Florentiae.