# Opera omnia 783.4-6

Ficino, Opera omnia, 783.4 to 783.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/783.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/783.4

Sic enim non modo nostrum amabimus Deum, uerum etiam amando fruemur, siqui dem Deum est ipse amor, ipse amor est Deus. Ergo in primis ferueamus illo, sine cuius calore nihil calet. Vt benigna illius luce refulgeamus ad uotum, sine cuius splendore nihil lucet. Agite, amici, maneamus in eo, quod recedit nusquam, & permanebimus. Seruiamus Soli omnium Domino, qui nulli seruit, ne seruiamus ulli, sed omnibus domine mur. Fruamur illo si possumus, possumus autem si uolumus, nam uolendo fruimur, uolumusque fruendo, fruamur, inquàm, illo quod solum exuberat per immensum, atque ita solum prorsus implebimur, ita solum uerè pleneque gaudebimus. Vbi enim bonum uiget absque defectu, ibi uoluptas absque dolore sentitur, ibi gaudium undique plenum. Non creauit ad parua quaedam Deus homines, sed ad magna. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. D. lalectici solent dicere, eam esse contradictionis conditionem, ut siquis in alteram eius partem iam inclinetur, non possit eodem momento in partem alteram inclinari. Ingenium uerò meum usque adeò distractum est hoc autumno, ut neque loqui uelim, neque silere, rursus neque agere possim, neque non agere. Forsitan quia duplex quodammodo sum, qui uideor esse simplex. Sed sim & duplex, ut in Phaedro uult Plato, imò etiam triplex, ut idem disputat in Timaeo, modò quod in me ad honestum negotium trahit, superet semper quod ad ignauum ocium retrahit & torporem. Ecce superat iam quod ad agendum inuitat, atque loquendum, itaque & loquor utcunque possum & ago. Verùm surgit in nobis nescio quomodo statim altior quaestio. Quoniam iocari ue lim parumper (ut soleo saepe) ac saltem ad Caualcantem meum faceti aliquid scribere. Atque cum hoc potissimum proposito sumpsi calamum, scribo rigidiora, & qui lyrica, uel comica tento interim elegia, uel tragica perago. Vis dicam amice?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
