Latin
783.5 to 783.6
Ficino, Opera omnia 783.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Edij nuper in Cellanum Nalde meum, imò nostrum, nihil enim potest esse propris um ubi communis est animus. Composui secunda rusticationis die argumentum in librum nostrum de religione breuissimum. Cumque id ad amicos inscriAerem, primus mihi uenit in mentem Naldus, primus omnium à nobis amatus. Cui &reliqui hoc ipsum quod à me stabiliter diliguntur, totum debent. Quippe cum in eo primum amando, caeteros amare didicerim. Mitto igitur argumentum. Scripsi Nalde quid egerim. Scribe &tu quid agas, &quomodo ualeas. Sed cur inquam scri psi, &cur scribe rogaui? Epistolis tantum contenti sint, qui diligunt mediocriter, at uerò neque Naldus scio, quod loquor neque Marsilius mutuis epistolis contentus erit. Breuiter loquendum, sed non breuiter uel cogitandum, uel amandum. Marsilius Ficinus Antonio Hyuano, S. D. Ides Antoni quam arguti ingenij te existimem? Quotiens libros petis integros argumenta mitto. Librum primo de summo bono petisti, argumentum misiTheologiam deinde nostram Platonicam postulasti, dedi &argumentum, quod paulò antè recepi. Sed ut ter argumentum te, id est, argutissimum faciam, accipe tertium argumentum in nostrum illud de religione librum, quem legisti.