Latin
783.7 to 783.8
Ficino, Opera omnia 783.7-8
Unproofread scanNot analysed yet
Saturnum me unicum his temporibus elegisse in quo cunctas rigiditatis suae uires experiatur? Sed non uis istud, (ut uideo) mi loannes, nec ego uolo. Quid ergo dicemus, ô amice? Deum uelle sacerdotes suos esse omnium sęuerissimos, neque leuia inter sacra tractari, sed grauia. Hac forsitan ratio ne Pythagoras discipulis suis pręcepit in symbolis, ne iuxta sacrificium ungues inciderent. Non creauit ad parua quaedam Deus homines, sed ad magna, qui non implentur paruis ac magna nouerunt, imò uerò solum ad infinita creauit eos, qui soli in terris infinitam reperere naturam, quibus finitum nihil, quamuis maximum, penitus satisfacit. Ddd