# Opera omnia 786.1-4

Ficino, Opera omnia, 786.1 to 786.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/786.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/786.1

& ratio, infimae uerò gustus & tactus, hae quidem ad naturam descendunt maximen corporalem, illae uerò ad incorpoream ascendunt substantiam atque diuinam. Quisquis igitur his omnibus simul seruire contenderit, nimirum frustra contendet. Neque enim supremorum radijs illustrabitur, quisquis infimorum tenebris se prorsus immerserit. Neque infimorum ridiculis auscultabit illecebris, qui uera supremorum bona gaudiaque gustauerit. Non attinget animus rationes rerum uerissimas, quae sunt à corporibus separatae, nisi ipse seipsum tum morum purgatione, tum speculationis intenone à corpere separauerit. Nullius existimabit, quae tempori subijciuntur in tertis. qui coelum ipsum iam possidet, ipsamque (ut ita dicam) metitur aeternitatem. Mitto quod qiuemadmodum oculi rubra quadam ophtalmia laborantes, uel amara lingua, nihil nisi rubrum sentiunt, uel amarum, sic animus, qui ob diuturnum amorem obsequiumque circa corporea iam quasi corporalis euasit, quae diuina sunt, uel nulla esse putabit omni no, uel saltem corporea iudicabit. Mitto quam libero & quam diuturno opus sit ocio ad occultissimas rerum rationes inuestigandas. Nihil autem magis seruile, nihil magis ne notiosum atque solicitum cogitari potest, quam anxia eius uita, qui sensib. tanquam Do minis seruit, & pluribus, & insanis. Ac dum tyrannis insipientibus mancipatur, sapientię insuper profitetur obsequium. Quoscunque igitur corpori stultem seruirr deprehenderis sapientes esse negabitis. Quos autem esse noueritis sapientes, hos non serui sui corporis seruos, sed Dominos iudicabitis. Anxij certè uiuunt, qui solis seruiunt corporis uoluptatibus. Sed multò magis anxij, qui uoluptates infimas cum supremis frustra compulare co nantur. Nam cum nimium utrinque laborent, neutra ex parte uel mentis, uel corporis uo luptatibus perfruuntur. Nullos Deus reprobat magis, quàm eos qui sordidis uitiorum uasculis nectar, & ambrosiam haurire confidunt. Nullos probat amatque magis (ut dispu tat Aristoteles) quàm qui mentem Deo simillimam imprimis colunt, & à corporis labe longe dissimili segregant, diuinumque lumen non nebulis obruere uitiorum, sed pura student mentis serenitate percipere. Haec ratio & Socratem (ut opinamur) induxit, ut moralem inprimis disciplinam hominibus exhiberet, & Pythagoram, ut à sacris gymnasijs suis profanos longe propelleret.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
