Latin
786.5 to 786.8
Ficino, Opera omnia 786.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quia sicut uas foetidum quencunque liquorem infuderis, uel suauissimum reddit sua contagione foetentem, sic mala mentis accepta scientia mali tiam parit non sapientiam. Praeterea sicut aër ad lumen Solis, sic mens se habet ad ueritatis, &sapientiae lumen. Ergo neque aër neque intellectus unquam dum nubilus est, suos radios comprehendit, &uterque comprehendit subitò, cùm primum purus &serenus euasit. Huc tendit Platonis illud in Epistola ad Syracusanos. Quod diuinum est, inquit, disci non potest, quemadmodum caetera quae discuntur, sed ex diuturna circa diuinum ipsum consuetudine uitaeque similitudine, subitò quasi ab igne scintillante lumen effulget in animo, seque ipsum iam alit. Quid igitur tot lucubrationibus incumbitis, ô Philolophi, quid tàm longis disputationum ambagibus opus est sophistae? Vnica, nónne uidetis? Vnica ad lumen ipsum uia nobis est ipsa serenitas. Heu frustrà saepe confiditis impuro purum (quod Socrates damnat) attingere. Eis discite à Platonico Galeno, impossibile esse animam sanguine &adipe suffocatam coeleste aliquid cogitare. Discite rursus à Pythagora &Platone, sapientiam mentis nihil aliud esse, quàm summi ipsius boni lumen per animos uerè bonos tanquam specula quędam purissima ubique diffusum. Ergo cum primum boni penitus euaseritis, summi ipsius boni splendore, hoc est, sapientia, re fulgebitis. Sol coelestis qui oculos animalium generat rerumque colores, idem apertis purisque oculis colores ostendit. Sol supercoelestis, id est, ueritas ipsa, res ueras procreatatque mentes, Sol idem res ueras puris ad ipsumque conuersis mentib. patefacit. Purgate ratio nis oculos ab omnibus corporis huius noxij sordibus, auertite mentis aciem ab infimq umbra materiae, conuertite intelligentię interioris aspectum ad lucem ipsam formę supernae. Vnde primum materia satis iam praeparata corporeis formis repente formatur, inde menm mens parata sufficienter statim incorporeis formis afficitur. Et quam claris illustratur radijs ueritatis, tàm uerò gaudio abundè perfunditur. Philosophi saepe dum discunt curiosius disputare, interim consultare dediscunt. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. D. Vidnam ais, ô uir, in rebus tantum nostris delicatissimè?