# Opera omnia 787.1-4

Ficino, Opera omnia, 787.1 to 787.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/787.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/787.1

Obrui ne te his diebus, à nobis quereris copia literarum? Ha quid agis mi loannes, ferto precor leuiora haec aequo si potes animo. Quando nos multò ferimus grauiora. Cur te turbo numero literarum? Quia uidelicet ipse nimia cogitationum turba confudor. Ita solent qui ocio nimio redduntur negociosissimi. Praestat autem opprimente ocio negotiosum esse, quàm praementibus negocijs ociosum. Consule conphilosopho illi nostro quid potissimum in sua causa sit acturus. Ignosce, amice, Philosophis, nam saepe Philosophi dum discunt curiosius disputare, interim consultare dediscunt. Solitudo Philosophis, non remißio meatis, sed intentio esse solet & debet. Marsilius Ficinus Florentinus Bernhardo Bembo Veneto, S. D. CEcessi nonis Septemhribus in montem Celanum nostrum procul ab urbe remit tendi imò potius intendendi animi gratia. Nam solitudo Philosophantibus non àm remissio mentis, quàm intentio esset & solet & debet. Hic, Bernarde, qua die Saccepi exspectantissimas literas tuas, paulò antè scripseram, nescio quid, ad familiares meos, forte tragicum magis, quàm Philosophicum. Sed qualecunque id sit, frustrà esset ad meos scriptum, nisi Bembo meo imprimis transcriberetur. Quicquid uerò Bem bo dicitur Phoebo quoque Capellae, & M. Aurelio dictum existimamus. Cum in urbem re diuero, ubi illud reliqui uolumen in quo nostra illa decem sunt argumenta eiusmodi tran scribantur. Siue me tibi nunc commendauero, mi Bernarde, intellige heromnem illum no strum loannem Caualcantem sub Marsilij nomine commendatum. Sine dixero Vale, intellige tibi sub Marsilij uerbis ab heroen prospheram ualetudinem exoptatam. Cura ut ua leas. At uideo Bembum meum neque posse, neque uelle absque delitijs suis bene ualere Bernarde, Landinus & Bracciolinus tui tibi bene ualent, igitur bene Vale. Prophanis sapientia non conceditur. Marsilius Ficinus Laurentio Bonincontro Astronomo Poëtae, COles saepenumero dicere, Laurenti, non posse homines impios unquam AstroloIgos ueros euadere. Quod quidem mihi quoque uidetur esse uerissimum. Nam si coe lum Dei ipsius est templum, consentaneum est, prophanos homines procul à coelo coe lestibusque arcanis expelli. Praeterea non solum Astronomiam, uerùm etiam sapientiam omnem à Barbaris descendisse, Plato noster caeterique Graecorum sapientes proculdubio confitentur. Compertum uerò habemus solos apud Barbaros Sacerdores, physicas, mathematicas, metaphysicas scientias tractauisse.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
