Latin
788.1 to 788.4
Ficino, Opera omnia 788.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
At uideo te dum alteram istam intentius fabricas citharam, interea cantum sonumque alterius praetermittere. Inter coelicolas Bastiane Phoebus pulsas quidem, non fabricat citharam, Mercurius autem fabricat, sed non pulsat. Nemo igitur confidat in terris utramque facultatem &fabricandae, &pulsandae citharae pariter exercere. Si quis nobis obijciat, illos nimium delirare, quibus nimium agitur res de lyra. Respondebis scion uicissim, nos ob hoc ipsum (ut ita loquat) lyrare ne delyremus. Qui tractant grauia semper, ipso nimi rum grauitatis pondere deprimuntur. Qui continuè leuibus occupantur, meritò leui qualibet aura huc atque illuc impelluntur. Miscenda nobis est, (quemadmodum natura nos docet) grauitas leuitati. Vt grauitas quidem quadam, (ut ita dixerim) modesta leui tite releuetur &erigatur, leuitas autem grauitatis stabilitate firmetur. Verùm quid ago? Musicam ne accuso nostram quasi rem leuem? cuius dignitatem siue potius diuinitatem aliâs, (ut te non latety longa epistola demonstraui. Sed ne nimis forsitan indulgere musi cae uideamur, summatim ita concludimus. Graui quidem concentu nihil grauius, leui autem nihil leuius, temperato nihil posse temperatius cogitari. Ergo salua sit semper nobis ritè uocantibus cithara mediocris. Tu quoque saluus esto, si modo saepe loannem Ca ualcantem, &Petrum Nerum nostros oculos salutaueris. Ipse Lucas Marsilij scriba, qui hanc epistolam transcripsi, me tibi commendo. Atque oro, si modo tantò munere dignus tibi uideor, ut tantum me ames quantum ab ipso Marsilio amari te uideo. Patronus, Foresi, meus te tantum amat, quantum ipse amas amari. Vale. Nullum commodius in malis remedium, quàm patientia. Marsilius Ficinus Bastiano Saluino Amitino suo, S. D. YVIgare Bastiane prouerbium habet, nihil esse difficilius patientia. Nos autem contra sentimus, neque esse admodum difficile, quod non sit ualde laboriosum, neque laboriosum esse, quod non sit operosum, neque operosum uideri, ubi nulla opus est opera. Quo autem pacto ibi opus est opera, ubi non agendum est potius, quàm agendum? Patientia uerò non ut agas praecipit, sed patiari. Quantò difficilius agere est, quàm pati, tantò difficilius bene agere est, quàm bene pati. Caeterae quidem uirtutes omnes in bene agendo uersantur, patientia uerò sola in bene patiendo con sistit. Quid est autem aliud pati bene, quàm passionem à malis illam non augere?