# Opera omnia 789

Ficino, Opera omnia, MARSILIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/789
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/789

Prudentis est & in sereno aëre pluuiam, & in pluuia exspectare serenum, imò nihil in ca liginosa hac uita putare serenum, nisi sub mente serena. Continua nos extrinsecus procella ferit, intrinsecus tantum nobis est petenda tranquillitas. Vnde calor, inde serenitas, inde calor, unde lumen. Lumen autem non ab umbra materiae, sed à mentis luce procedit. Errant, amice, in loquendo, qui dicunt, ex multis malis, multas in uita hominum contingere passiones. Rectius admodum diceretur, uitam ipsam esse passionem quandam, miseros sine ulla intermissione prementem. Non remedia quae ad tempus agant, sed quae continuè prosint, morbis sunt continuis adhibenda. Consultare, pugnare, repugnare, non semper ualemus, benè autem pati possumus semper & patimur, & pati patiendo docemur. Possumus nimirum id semper, cuius potentia in ipsa uoluntate consistit. Cùm primum bene pati uolumus, bene patimur, si quidem pati bene nihil aliud est, quàm uelle pati. Si male agimus, proculdubio & mala patiemur, & male. Si bene patimur, bene agimus. Si importune pugnabimus, amice, defatigabimur, & ipsa saltem defatigatione, uel à nobis ipsi penitus expugnabimur. Si cesserimus opportunem proculdu bio expugnabimus. Cedit durorum corporum ictibus liquidissimus aër, redit subitò aër in semetipsum qualis, & ante fuit. Dura uerò corpora colliduntur prorsus atque franguntur. Lentissima & mollissima quaeque infracta perdurant, ligantque durissima quia cedere non nouerunt, caedi, frandi, ligarique conguntur. Ergo Saluine mi, fortunam uince fe rendo, & ut alia uincas, (sicut coepisti) uince te ipsum. Memento quoque in regione hac mundi maligna nihil intactum à malis abire, sed sub iudice iusto, imò sub iustitia iudise, nullum bonum praemio iusto, nullum malum debito supplicio posse carere. Patientiam uerò bonum usque adeò perfectum esse, ut absque ipsa caetera hominum bona perfici nequeant. Quae enim ab alijs uirtutibus inchoantur, ab ipsa perficiuntur. Vale, dilectissime frater, atque ut alij te ferant, ferto alios. Ergo certe quotiens, quae me offendunt in homine uideo, totiens esse me hominem memini, ideoque non nihil quod alios offendat habere. Hac ratione multos fero quotidie, ut multi me ferant. Fert etiam patienter rigiditatem prolixitatemque nostrae huius epistolae. Ne uel ego incassum de patientia disputauerim, uel tu frustra nunc uidearis audisse, quae iampridem pro tua prudentia, & discere, & seruare coepisti. Solum Mineruae templum contra fortunae procellas homines protegit. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. D. Micus ille noster binis iam literis apud me de sua fortuna, siue sorte conqueritur. Ego una hac epistola consulo, ut ad templum Mineruae confugiat, quo solo con

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
