Latin
794.5 to 794.6
Ficino, Opera omnia 794.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe cum uiro praeceptis mora libus instituto de praecipuis morum institutionibus disseruerim. Vale. Fides gignit spem, spes charitatem, charitatis ardor affert intelligentiae claritatem. Marsilius Ficinus D. Bernardo Bembo Patritio Veneto iurisconsulto &eS. D. quiti clarissimo, Aulus Apostolus diuinae sapientiae uas electissimum, cum in coelum tertium ra Speretur, unde terrenorum mentibus coelestis amor accenditur, solem inde illum inuisibilem subitò uidit, cuius splendorem nemo prius suspicere potest, quàm per eius flammas diuino quodam accendatur amore. Solus autem eiusmodi flammis prorsus accenditur, qui &radijs eius omnia illustrantibus ueram semper adhibet fidem, &in eiusdem calore benignissimè cuncta fouente spem omnem firmissimè collocat. Cùm uerò quantum luminis ex eo mihi sole nuper illuxerit haud satis intelligerem Bernharde clarissime, iudicem ad hoc loannem adhibui Caualcantem, uerùm quoniam &hic similiter unà mecum caligare uidetur, idcirco eadem ambo sententia Bernhardum Bembum nostrum linceis praeditum oculis hac in re iudicem constituimus.