# Opera omnia 795.1-4

Ficino, Opera omnia, 795.1 to 795.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/795.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/795.1

& gratia contra, quo apparet ingentior, eò uidetur infirmior. Crebrioribus enim saepa leuioribusque causis ingens amor, quàm mediocris offenditur. Aut effectus ipsius ardor igneam incitat bilem, quae paruo quodam afflatu nonnunquam magno irarum fluctuat aestu, aut cogitatio fixa bilem procreat atram, omnia tuta timentem. Aut cartè auaritia eius, qui totum alteri dedisse se putat, ideoque totum uicissim exigit ab amato, nunquam habet omnino, tota quod mente petebat. Sed aduersa haec meritò patitur peruersae mentis affectus, uel mollis penitus, uel mercenarius, qui cum terreno solum uento pascatur quando adolescere uidetur maximè, tum tumescit potiusquam adolescat, ideo quo apparet grandior, eò reuera est imbecillior. Humanus ergo, res est soliciti plena timoris amot. Diuina uerò charitas uirtutum flammis accensa radijsque coelestibus, cuncta sublimia repetit culmina coeli. Vbi nulla solicitat unquam terrenorum formido malorum. Talis est mutuus amor noster amati. Ergo quam certus es amoris erga me tui, tam certus esto prorsus amoris erga te mei. Absit à nobis, ut pectus humanum humano pectori non respondeat saepe uocanti, quandoquidem & fidem fidibus similiter temperatis re spondere uidetur, & cithara consonas citharae sonante altera reboat, & certus aliquando parens uocitantibus resonat Echo. Nemo uere seruit, nisi qui seruit uolens, nemo dominatur uerè nisi, qui uolentibus dominatur. Marsilius Ficinus Raphaëli Riario Cardinali sancti Georgi suppliciter se commendat. Ostquam à uobis heri discessimus, non potui me continere, quin tuam consuetu dinem Ambrosia, (ut dicam) & nectare dulciorem domesticis tuis uehementius inuiderem. Ergo ne inuidia peream, redeo celer ad illos hodie, quibus datum est epulis, (si dicere fes est accumbere diuum. Ac ne ulterius istinc cogar abire rursumque liuore torqueri, eo nunc ad uos duce reuertor, qui nunquam abs te longè discedit, à quo nunquam ipse discedo, qui mihi imperat, tibi paret. Quis nam iste est? inquies. Quis hic sit paulo pòst (si uolueris) audies. Hesterni quidem itineris dux mihi fuit pulcherrima Venus in Tauro, comitante Luna, plagam coeli mediam obtinens.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
