# Opera omnia 795.5-7

Ficino, Opera omnia, 795.5 to 795.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/795.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/795.5

Quod Petrus Leo physicus & Mathematicus optimus tibi, (ut arbitror) confirmabit. Hodierni uerò nobis itineris duxerit Veneris natus ille coelestis gratissimus amor. Igitur amato tio quodam, (si uis) affectu amatorem tuum Marsilium excipe. Quandoquidem mira quadam benignitate naturae amas, (ut audio) etiam non amantes. Vide uenerande pater quanta libertate siue potius licentia tecum agam. Amatorem modo appellaui me tuum, forte seruum potius dicere debuissem. Hei mihi erraui. Verùm tu ipse in causa es, mi domine. Nam talem ubique te singulis praestas, ut qui libertate fiduciaque maxima non utitur tecum proculdubio seruilissimus diffidentissimusque omnium uideatur. Forte etiam non erraui. Satis enim me seruum sum confessus, ubi me professus sum amatorem. Nemo uerè seruit, nisi qui seruit uolens. Nemo dominatur uere, nisi qui uolentibus dominatur. O quam mirabile est Veneris, & amoris imperium. Siquidem (ut tradunt Poë tę) neque Mars Venerem ferocissimus, neque omnipotens domat luppiter ipse Cupidinem. Sed omnia prorsus apud poëtas numina amoris ipsius, uel flammis uruntur, uel saltem radijs micant & splendore refulgent. Veritas de institutione principis ad Raphaëlem Riarium Cardinalem. Vlla te precor, felix Antistes, admiratio teneat, quod hominis nullius nomen tanquam authoris huic epistolae legas inscriptum. Quid mirum? non enim humanus affectus, imò ueritas ipsa tecum in praesentia loquitur. Veritas nunc ad te non solum inermis, uerûm etiam nuda(ut uides) incedit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
