Latin
796.1 to 796.4
Ficino, Opera omnia 796.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Non argumen tationum argutijs aculeisque munita, non elegantium uerborum ornamentis induta, sic enim se esse potentissimam omnium atque pulcherrimam. Sic quemadmodum quicquid luci accedit extrinsecus, non lucem illuminat, sed obfuscat, si ueritatem ipsam alienis additamentis debilitari, (ut ita loquar) &deformari. Haec te in praesentia uerbis plurimis obsecraret, ut eam mente benigna parumper audires, pro tua causa declamantem, nisi te sciret, hanc ipsam semper audire libenter, pręter quam quicquid auditur, malè infeliciterque auditur. VERIIAS. Cardinali Riario Dilectissimo filio Salutem plurimam dicit, &uerissimam pollicetur. Falsò me Philosophi Sceptici alijque permulti calumniantur, quad tanquam rerum omnium obscurrissima nusquam pateam Longè se res aliter habet, quid enim lu cidius mea luce, per quam Sol ipse mundusque lucet? Quid rursus latius potest clariusque patere quam ueriias? Per quam solam patent quoteunque usquam patent. Extra quàm quaecunque patere dicuntur, nihil aliud sunt, quam tenebrae, quibus omnia latent. Non igitur auara sunt ullo pacto, non inuida, passim cunctis ultro libentissimeque occurro. Verum multi nubila mente me prensant, quae sola capior mente serena. Plurimi putant me alta principum palatia colere, ego contra, saepius cogor tuguria petere, atque humiles ha bitare casas. Sane non obstant hic tecta mihi plena spiraculorum, non obstant parietes rimarum undique pleni, aperta hic hostia mihi, me excipit uacua domus. Contra uerò solidis ditissimarum aedium tectis parietibusque repellor, ac si quando mihi hae patent fores, occurrit repentè innumerabilium turba mendaciorum. Ego autem inter hostes non censeo permanendum, igitur subitò inde fugam arripiens, domum ipsam auri quidem falsique plenam, ueritatis autem inopem uacuamque relinquo. Sed uenio ad te felix antistes hodie, tecum libenter, si modo uolueris, semper habitatura. Properaui equidem in ipso tuae dignitatis initio, antequam hostes mei, id est, pestifera adulatorum obtrectato rumque mendacia tuos lares obsideant. Principio tam excelsum dignitatis gradum, neque meritis tuis attribuas, quae in tam pau cis aetatis tenerioris annis, tam multa (ut uerum fatear non potuerunt. Neque rursus fortunae sortique ascribas, sacra enim mysteria ordinesque diuini, non à temeritate fortunae, sed ab aeterna sapientia Dei proficiscuntur. Diuina igitur prouidentia statuit, perfectum quendam gregis Christiani pastorem seculis nostris ab ipso (ut aiunt nido) assidue proprio fouere sinu, &sacra solum alimonia educare. Atque antequam puerilibus ludis irretiatur, rebusque uel prauis, uel paruis applicet animum, uirilibus imbuere moribus, ac maximis optimisque officijs erudire. Deus igitur (sicut audisti) Deus ipse te nuper nouum hominem genuit, tu quoque uicissim terra dimissa coelestem genitorem tuum coelestibus amplectere morib. omnia complectentem.