# Opera omnia 796.5-8

Ficino, Opera omnia, 796.5 to 796.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/796.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/796.5

Tamdiu (mihi crede) stabis, quam diu illi, qui non mouetur haerebis. Noli altitudinis magnitudinisque humanae uiribus ullo pacto con fidere, altissima quaeque uentis atque fulgurib. saepius quatiuntur, molesque ingentes casu concidunt grauiore, difficiliusque resurgunt. Surge age in eum, qui cadere nequit, nec ipse deci des unquam. Tunc enim homines ipsi se deserunt infeliciter, quando ipsum, sine quo esse nullo modo possunt, stultissimè & ingratissimè deserunt. Heu quisquis tutorum eiusmodi relinquere tentat, haud quaquam relinquit omnino, simul enim in eundem recidit, sed ul torem. Quicunque patrem benigne lucentem, impiè negligit, interim eundem tanquam iudicem experitur urentem. Proinde scis legitimos Cardinales nihil aliud esse, quam quosdam Christianae ecclesię cardines Apostolorumque uicarios, atque idcirco debere non proprio, uel sui ipsius, uel alterius commodo, sed communi ecclesiae booo consulere. Praeterea nihil age re, uel eogitare, uel loqui quod non sit sanctitate Apostolica dignum. Qui uerò contra faciunt, neque Cardinales, imò sacrilegos esse, neque Apostolorum uicarios, sed inimicos. Dicam ne? & hoc insuper unum multorum uenia dicam ne? Dicam certè etiam absque uenia, nam cui licebit unquam dicere uerum, si non licuerit ueritati? Scito etiam nihil fermè à uiris Apostolicis alienius esse debere, quàm fastum, pompam atque luxuriam. Quantum gaudes seruis extrinsecis dominari, tantum da operam ut & diuinis legibus seruias, & seruis iutrinsecis, id est, sensibus domineris. Memento seruos tuos homi nes esse, tibique aequales origine, atque metu aliquo sed amore humanum genus natura li berum uel debere, uel posse ligari. Quantum potentes pene omnes delectantur rebus singulis gulis ordine quodam domi dispositis & ornatis, tantum ipse mente composita decorisque uerbis, & morib. delectabere. Musica tua erit affectuum animi, & actionum omnium temperatio, ne cui consonant extrinsecus omnia, solus dissonet animus. Ludus quoque; scriptorum electissimorum lectio frequens. Ne fortè in summis opibus solus esse inops animus uideatur. Venetores aucupesque tui sint uiri quidam penes te probatissimi atque doctissimi, qui prudentia, humanitate mirifica omnium tibi gratiam, & beneuolentiam comparent.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
