# Opera omnia 798-2

Ficino, Opera omnia, 798. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/798-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/798-2

Cardinalem nostrum Riarium salutauit. Non tamen uidetur haec praecib. meis ad uotum satisfecisse, nisi Sederinum quoque amicum uerissimum salutauerit. Errat autem si quis putat ueritatem hanc ad te posterius accessisse, nempe quae Riarium adit post dignitatem, eadem ad te ante dignitatem eo consilio proficiscitur, ut uel reddat, uel saltem declararet iam ipsa dignitate te dignum. Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci. Marsilius Ficinus Florentinus Bernhardo Bembo Veneto, S. D. Vm mei literas Aeneae consydero, clarissime Bembe, uideor mihi matrem illius Venerem suspicere loui coniunctam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
