Latin
799
Ficino, Opera omnia 799
Unproofread scanNot analysed yet
Siquidem noster Aeneas modo iura cum loue grauia dictat, modo cum Venere amatoria concinit. Vbique uerò luculentus apparet, ubique benignus occurrit. Si fortè quaesiueris, quod non leui bus animis cum grauibus sit commercium? natura ipsa rerum protinus respondebit. Sub coelo quidem elementa leuia grauibus commisceri, floresque &folia pomis. In coelo autem tardis uelocia, fixa mobilibus temperari. Summa quoque tùm Mercurio cum Saturno, tùm Veneri cum loue qualitatum inesse concordiam. Igitur omne tulit punctum, qui miscuit utile dusci. Vale feliciter mi dulcis utilisque Aenea. Mala meis leteris mente responderi, quàm manu. Marsilius Ficinus loannipetro Apollinari Peripatetico singulari, S. D. Trum causa eadem contrarios circa subiectum idem effectus queat efficere,