Latin
799
Ficino, Opera omnia 799-3
Unproofread scanNot analysed yet
singula uult quae habet, id est, quaecunque uelle natura, uel sorte contingunt, quiptimum quidem intelligit, nullum se bonum nolle deberet. Deinde iudicat, illum qui ab initio cuncta facit bona, quotidie singula bene ubique disponere. Postremon ut nemo sibi dissentiat usquam, ipse cum omnium authore consentit. Solum ergo felicem existimamus, qui cum summa pietate se ipsum Deo gubernatore commiserit, quiequid acciderit, uel tan quam à Deo factum probat, uel saltem laudat tanquam à Deo in bonorum ordinem re digendum. Quaeris forsitan, qua ratione potissimum id ostendam?