Latin
8.5 to 8.7
Ficino, Opera omnia 8.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ac si non apud istam disciplinam magis occidi liceret, quàm occidere, potui mus inermes, nec rebelles, sed tantummodo discordes, solius diuorrij inuidia aduersus uos dimicasse. Si enim tanta uis hominum in aliquem orbis remotissimum locum abru pisset à uobis, suffudisset utique dominationem uestram tot amissio ciuium, imò etiam &ipsa destitutione punisset, proculdubio expauissetis ad solitudinem uestram, ad silentium rerum, &ob stuporem quendam quasi mortuae urbis quaesissetis, quibus imperaretis, nam penè omnes ciues Christianos habetis. Origines quoque in quarto Periarchon libro inquit, Innumerabiles in singulis mundi regionibus homines relictis patrijs legibus, Christianam legem subitò suscepisse, omniaque tormentorum genera, &mortem in eius gloriam libentissimè "idie ferre. Iam uerò si numerare uellem millia uirorum in qualibet doctrina, Philosophia praesertim excellentium, qui Christi discipulorum discipuli, successoresque fuerunt, &longo ordine usque ad Iuliani Imperatoris tempora, inter gla dios ignemque Christum, sanctimonia, uoce, literis, diuturno, labore, periculo, morte defenderunt. Opus cogerer haud breue componere, ut de mille millibus Oratorum Philonsophorumque taceam qui apud Graecos, Barbaros, &Latinos post lulianum totam ui tam sanctissime in Christiano opere consumpserunt. Christiana religio in sola Dei uirtute fundata est.