# Opera omnia 8

Ficino, Opera omnia, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/8

Cap. VIII. CChristiana religio haudquaquam fundata fuit in potentia, uel sapientia humana, uel uoluptate, imò uero inuitis & contra nitentib. passim multis potentibus, doctisque uiris, & humanis oblectamentis, tam subitò exorta est, tam repente per uniuersum orbem propagata. Vnde ad Romanos scribit Paulus: fidem eorum in uniuerso mundo annunciari, & ad Coloss. Euangelium in uniuerso mundo esse. Ioannes quoque: Quod naum est ex Deo uincit mundum, haec est uictoria, quae uincit mundum, fides nostra. Necessarium est hanc ipsam religionem in pontestate, sapientia, speque diuina fuisse fundatam. Quid quòd multis ante seculis longo ordine à plurimis Prophetis atque Sibyllis, singula haec praedicta fuerunt? quòd in sequentibus ostendemus. Quid quòd Christus uitae magister, mortem suam, persecutionem aduersum discipulos suos ubique fu turam, propagationem, immutabilitatemque religionis suae, miserabilem ludaeorum ruinam breui uenturam, Gentilium conuersionem, ludaeorum quorundam pertinaciam, usque ad mundi finem duraturam, tum ipse prędixit, tum discipulos suos inspirauit ut dicent?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
