# Opera omnia 80.1-4

Ficino, Opera omnia, 80.1 to 80.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/80.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/80.1

Quantitas autem aut nihil est aliud quàm extensio ipsa materiae, aut siquid aliud est, est tamen res quaedam talis, ut & diuisioni subiecta sit semper, & materiam sequentibus omnibus subijciat passionibus, & nihil effundat in materiam alienam, consequens est, ut corpus ipsum quatenus corpus, agat quidem nihil, sed soli passioni subijciatur. Idem quoque ex eo patet, quod ad actionis cuiusque naturalis perfectionem tria potissimum exiguntur. Primûm, ut agens in seipso potentissimum sit. Secundum, ut ad motum promptissimum. Tertium, ut facilè penetret patiens, atque ipsum patiens agenti proximè uniatur. His omnibus moles corporis impedimento esse uidetur, primum, quia cùm in partes plurimas porrigatur, uirtus agens in ea dispersa est, & à seipsa distans & distracta quamplurimum. Virtus uerò sicut unione augetur, ita dispersione minuitur. Id circò siccitas uim tum caloris, tum frigoris auget, quia unit, humiditas uerò debilitat, quia dispergit. Deinde quo majus corpus est, eo secundum seipsum pigrius est, ineptiusque ad motum. Igitur quantò magis augetur corpus, tantò magis retardat motum, ac differt diutius actionem. Nempe uis leuitatis sursum tollit scintillam uelocius, quàm flammam. Vis grauitatis celerius deorsum trahit lignum si acutum fuerit, quàm si latum. Postremò, cum corpus quodlibet suum impleat locum, ac locus unus duobus corporibus nequaquam sufficiat, commigrare in unum corpora nequeunt, ac etiam so liditate densitateque sua penetrationem mutuam prohibent. Itaque distantia partium uirtutem agendi debilitat, molis amplitudo retardat motum, crassitudo penetrationem corporum impedit. Et quod deterius est, si distractas corporis alicuius partes natura coarctet ad augendam ex unione uirtutem, interim crassius corpus ipsum euadit, & ineptius ad ingressum. Ac si rarè faciat ipsum ad acquirendam motus penetrationisque facilita tem, statim uirtus agendi dispergitur. Quapropter cum tres esse debeant perfectae actio nis conditiones, corpus aut habet tres alias illis aduersas, aut unàm illarum accipiendo, non accipit aliam. Oporteret quippe breuitatem simul habere leuitatem, & raritatem. Quae quidem tria ad incorporalem quendam habitum corpus ipsum reducunt, ut omnis agendi uirtus sit ad naturam incorpoream referenda. Nonne ex ipsa quantitate mul titudo partium est, tum in agente, tum in patiente, tum in medio horum spatio?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
