# Opera omnia 80.5-8

Ficino, Opera omnia, 80.5 to 80.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/80.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/80.5

At pro pter primum illud remissior actio est, quae aliter esset admodum uehementior. Propter secundum paulatim transigitur, quod subitò impleretur. Propter tertium serò peragitur, quod citò cosummaretur. Quapropter ad uim quandam incorporalem pertinere uidetur uehemens, cita, & subita operatio. Idem nobis ostenditignis, qui sua tenuitate prae caeteris elementis naturae spiritali appropinquat, est autem efficacissimus omnium, mo mento enim pene facit, quod alia corpora longo tempore, admixtionem in se aliorum non patitur, qualem cetera corpora patiuntur. Scintilla ignis, si datur materia, totum fer mè occupabit orbem. Reliqua elementa non tantum, non tam cito, non tam uehementer seipsa diffundunt. Hic autem quia tenuis est, fit potens. Quia potens fit, latus euadit potius quàm conuerso. Fit etiam luminis quod incorporale dicitur, capax cuius actio fit momento, & modicus aër in uasis summo, uas in aquae summo sustinet, etiam si mul torum lapidum pondere oneretur. In fulgore quoque & bombarda planè perspicitur, quantum ignis aërque ualeant. Denique coelum quantò minus crassum est, quàm caetera, tantò luce, motu, effectu est mirabilius. Si igitur corpus quantò propinquius fit incorporeis, tantò ad agendum fit efficacius, quis non uideat agendi uim in natura incorporali consistere? Quod hinc etiam intueri licet, quod sicut primum in natura, qui Deus est, agit in omnia, nihil patitur, ita ultimum, quod est materia corporalis, pati oportet ab omnibus, agere uerò per se in aliud minime, cum nihil fit infra ipsam quod ab ipsa patiatur. Ac si in summa infinitaque unitate infinita est agendi uirtus, in multitudine infinita nulla est uirtus agendi, sed infinita patiendi natura. Infinitam multitudinem corpus esse Pythagorici arbitrantur, quoniam absque fine diuiditur. Siquid igitur agere corpora uideantur, non ex ipsa sui mole, ut Democritei, Cyrenaici, Epicurei putauerunt, sed ex aliqua ui & qualitate illis insita operantur. Nec iniuria. Vbi enim contrariorum oritur oppositio, ibi naturalium corporum editur actio. Oppositio illa nascitur in genere qualitatum. Adde quod materia sub omnibus his corporibus una est, una quoque interminata dimensio.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
