# Opera omnia 80.9

Ficino, Opera omnia, THEOLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/80.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/80.9

Si igitur actio à materia perueniret, aut dimensione, una esset omnium operatio. Nunc uerò cum diuersae appareant diuersorum corporum actiones, non per materiam dimensionemue unam, sed per uarias ipsorum qualitatesque operantur. Meritò quoniam qua ratione sunt, eadem agunt. Sunt autem non per molem in specie hac aut illa, sed per hanc formam aut illam, per formam igitur operantur. Praesertim cum agens pauienti propinquet per formae qualitates prius, quàm per terminos quantitatis. Ac performae uim tianleat in materiam alienam, potius quàm per quantitatis dimensionem, & singula mateae puncta non dimensione attingat, sed qualitate. Sic per frigiditatem aqua frigefacit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
