# Opera omnia 800.5-7

Ficino, Opera omnia, 800.5 to 800.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/800.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/800.5

At ueron quis non ualde miretur, si modò considerauerit, quam sapienter Hebraeorum sapientissimus Salomon in labore durauerit, quàm insipienter libidini succubuerit? Praeterea Gentilium fortissimus Hercules, quàm fortiter summa quaeque discrimina superauerit? quàm molli ter collum uoluptatis iugo subiecerit? Si forte quaesiueris, quàm ob causam res prosperae magis molliunt franguntque animos, quàm aduersae, Philosophia sicbreuiter respondebit: Prosperitas uberiore afflatu animos inflat, rerum copia immoderatos facit, & ne gligentes, licentia reddit deteriores, id est, ad scelera cuncta procliuiores. Profectò appetitus quisque natura bonum eligit atque sequitur, malum uero fugit & fugat. Voluptas quidem boni, dolor contra mali imaginem prae se ferre uidetur, igitur ubi uoluptas nobis occurrit, non modo non repugnamus, sed ultrò uelut amicam sequitur, eique cedimus & obsequimur. Atque hoc (ut est apud Platonem) uelut homo capti, hostibus, id est, malis deinde, quae sub uoluptate latent, clàm necamur. Vbi uero facies tetra se doloris ostendit, tota protinus naturae uis tanquam contra hostem in nobis armatur, unde strenuè saepe pugnamus, faciliusque apertum hunc inimicum uincimus, quàm proditorem. Quamob rem ut prosperè prosperis rebus utamur, meminerimus, mali naturam tanquam insidia tricem, quo miseros fallat & perdat, sub praetextu quotidie boni, id est, uoluptate se nobis offerre. Alioquin malum ipsum, praesertim animi uitium, sicubi nondum nobis occurreret, cum uel ipsa turpitudine turpius sit, subitò fugeretur, sed uoluptas, quae boni ipsius imago est operum, hospitio facillimè à quolibet quasi bonum excipitur, at pau lò pòst hospitem suum meritò clàm ferro incautum superat. Fugiamus itaque uoluptatem, ut dolorem procul effugiamus. Nocet emprta dolore uoluptas.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
