Latin
802.5 to 802.7
Ficino, Opera omnia 802.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Marsilius Ficinus Anthonio Coccio insigni Iurisconsulto, S. D. Ria praecipuè, ut mihi uidetur, patientia praecipit. Primum, ut mala libenter pati uelis, quae ipsa natura iubet ut pati nolis. Secundùm, ut ipse tibi uoluntaria facias, quae fatum necessaria fore decreuit. Tertium, ut mala quaelibet uertas in bona. Quod Dei est solius officium. In primo quidem repugnare naturae, in secundo uerò expunnare fatum, in tertio denique iubet aequare se Deo. Longen facilius olim fuit Herculi Euristhei parere mandatis atque indomita illa monstra domare, quàm nobis patientiae ipsius praeceptis obtemperare. Atque id quidem quanta moliamur difficultate, illud potissimum nobis ostendit, quòd caeteris in rebus quicAt uequid frequentissime tractamus, optime tandem facilimeque explere solemus. rò in officijs patientiae quantum proficiat uulgus, haud facilè uideo. Tota nimirum ho minum uita in hac mundi regione maligna, coelestibusque contraria mentibus nihil aliud esse uidetur, quàm morbus quidam dolorque perpetuus. Veruntamen cum assiduè patiamur mala, fermè continuè male patimur. Atque ad reliqua mala, quae innumerabilia sunt, impatientia ipsa nobis accedit summa malorum, quae adeò mala est, ut nihil nobis absque illa sit malum, nihil cum illa sit bonum. Sola enim impatientia facit, ut ad uersa, quae ad externa corpusque totum pertinere possent, in animum quoque pertianseant. Facit insuper, ut bonis à natura, uel fortuna paratis minime perfruamur, patientia uerô &mala bene ferendo transfert in bonum, &bonis utendo bene felicissime fruitur. Profectò quàm male, id est, difficile &infeliciter ferimus mala, cum à bono summo seiungimur, tam bene, id est, facilè feliciterque perferimus, quando bono summo coniun gimur. Vbi enim est omne bonum, ibi solum reperitur omnium medicina malorum.