Latin
803
Ficino, Opera omnia 803-2
Unproofread scanNot analysed yet
diu Deus ille, ut ita dixerim Magicus, transformauit, qui inter numina solus ha Mbet in liberas uoluntates imperium? Coelestis amor, Anthoni amantissime, solus saepe uoluntatem efficit necessariam, dum sic amo, ut non amare non possim Ac uicissim uoluntariam interdum reddit ipsam necessitatem, quando sic amo ut neque non amare uelim, neque uelim etiam posse nolle. Ergo siue Marsilium Bembum, siue Bernhardum Fici num cognominare libuerit, rectè admodum utrunque cognominabis. Eadem tu quoque nobiscum, nónne aduertis, ratione uinciris. Funiculus Anthoni triplex difficile soluitur, sed omnibus in rebus obseruandus nobis est Bembus noster. In hac una forsitan ali quando parte uitandus. Dicam ne? Dicam certè, ubi enim exuberat amor ibi abundat &uenia. Auerroicus uidetur esse Bernhardus quodammodo potius, quàm Platonicus, siquidem hic unus illam Auerrois haeresim tacendo persuadet multò magis, quàm om nes Auerroici disputando. Quippe dum mirabili quadam gratia &amore conflante unam in pluribus conficit uoluntatem, unum quoque, ut est apud Auerroem, significare Eec uidetur in pluribus intellectum. Verùm nequid ominemur impij ubi de ipsa pletate disserimus Dauidicus sit Bembus noster non Auerroicus, ô quàm bonum, o quàm iucundum habitare fratres in unum.