# Opera omnia 806-2

Ficino, Opera omnia, 806. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/806-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/806-2

trio à stellis, quae in nobis sunt adipiscimur. Tu eam (si opus erit) interpretabere. Monebis quoque ut eum ediscat, & seruet alta mente repostam. Quàm magna isti nos pollicemur, tam magna sibi ipse praestabit, si modo eadem ipse mente legerit, qua nos scripsimus. De salute Philosophorum ante Christi aduentum. Marsilius Ficinus Antonio Hyuano Serezanensi, S. D. Osaica praecepta in duo genera apud Theologos distinguuntur. Alia ad naturale moraleque ius perrinent. Alia ad cęremonias & iudicia. Prima illa à Deo Mosi data sunt atque populo. Secunda Moses ipse constituit diuinitus inspira VAtus. Rursus prima omni hominum generi semper seruanda mandantur. Secunda ludaeos solos astringunt, uidelicet usque ad Messiae ipsius aduentum. Prima quae diximus adeò communiasunt, ut cuique etiam minus liberaliter instituto, uel solo naturali iundicio cognita esse potuerint. Quid enim in eis aliud continetur, praeter Dei unius cultum uitamque moralem? Pythagoras & Socrates, & Plato, atque similes alij Dei unius cultores, optimisque moribus instituti, eiusmodi siue Mosaica, siue naturali disciplina, inferos deuitabant, superna uerò sine superni Christi gratia mereri non poterant, quam obrem in mediam quandam regionem perferebantur, ubi in ipso lymbo de Messiae aduen tu, siue per Prophetas, qui ibidem similiter seruabantur siue per angelos, certissimi reddebantur. Hinc Gentiles similiter atque ludaei sub ipsa Christi spe primum, deinde praelentia Christi superos repetebant. Legisti quae de pace nuper in ipso bello scripsimus ad Pontificem. Lege iterum quae de bello quondam in ipsa pace paucis ante bellum diebus Romam scripsimus ad Pacem quendam Florentini archiepiscopi scribam. Transcribo tibi epistolae illius exemplar. Exbortatio ad Respondendum. Marsilius Ficinus Phoebo Capellę Veneto, oratori clarissimo, S. D. Hoebe nisi responsa quandoque mihi dederis iam saepe uocanti, forte negabimus esse te Phoebum, cuius praecipuum munus fuisse ferunt, dare responsa. Forsitan, inquies, non tantus es Marsili cui Phoebus ipse respondeat, sed age mi Phoebe, responde modo, nam subitò tantus ero. Osi tantum dicere possem, Phoebus ipse semel mihi respondit, ô quantus essem. Felix est, qui uerè gaudet, solus gaudet uerè, qui sola ueritate gaudet. Marsilius Ficinus Florentinus Bernhardo Capponio Nicholai filio, Omposui declamatiunculam quandam ad genus humanum de uitae institutione breuiter disputantem. Tunc demum me bene rem tantam tracta uisse pu jtabo, cum tibi rectissimè instituro, recte hominum genus instituisse uideborETranscripsi tibi illius exemplar, lege feliciter, sed parum dixero nisi hoc unum insuper addam, & uiue feliciter. Quid nam aliud est felicitas nisi uerum gaudium? Cuius gratia omnia omnes agunt. Ergo ut uiuas feliciter, uere gaude, ut autem uere gaude as, sola ueritate gaude. Pictura pulchri corporis & pulchrae mentis. Marsilius Ficinus Florentinus familiaribus suis: Rursus Laurentio Medici, Item Bernhardo Bembo, S. D. Vita Philosophi disputant, Oratores declamant, Poëtae canunt, quibus homi

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
