# Opera omnia 807

Ficino, Opera omnia, 807. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/807
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/807

nes exhortentur ad uerum uirtutis amorem. Haec laudo equidem & admiror. Alioquin, (nisi bona laudarem) essem ipse non bonum. Sed puto uirtutem Vipsam) si quando producatur in medium) multò facilius meliusque, quàm uer ba hominum ad se capessendam cunctos adhortaturam. Frustra puellam adolescentis auribus laudas uerbisque describis, quò stimulos illi amoris incutias, ubi ipsam pulchrae puellae formam adolescentis oculis queas offerre. Monstra, (si potes) formosam digito, nihil amplius hic tibi opus est uerbis. Dici enim non potest quando facilius uehementiusque pulchritundo ipsa, quàm uerba prouocet ad amandum. Ergo si mirabilem uirtutis ipsius speciem in conspectum hominum proferamus, haud opus erit suasionibus nostris ulterius, ipsamet citius, quàm cogitari possit persuadebit. Finge hominem uegetissimis perspicacissimisque sensibus praeditum, robusto corpore, prospera ualetudine, forma decora, congrua membrorum amplitudine, proceritate decenti. Finge hunc prompte sese mouentem & dextere, ornatè loquentem, dulce canentem, gratiosè ridentem, neminem amabis usquam, neminem admiraberis, si uirum eiusmodi, (cum primum uideris) non ames, non admireris. Age igitur ut facilius diuinam animi speciem ex congrua pulchri corporis similitudine cogites, redde singula singulis. Corpus enim animę ipsius est umbra, forma uerô corporis, utcunque potest, refert animae formam, quamobrem uiuacitas illa, & perspicacia sensus in corpore, quodammodo sapientiam animi referat arque prudentiam, robur corporis animi fortitudine, corporis sanitas, quae in humo rum temperatione consistit, animi singnificet temperantiam, pulchritudo quàm membrorum ordo constituit colorque decorus, iustitiae ordinem & splendorem nobis ostendat, amplitudo quidem liberalitatem atque magnificentiam, magnanimitatem uerò pro ceritas, dexteritas illa urbanitatem & comitatem, ornatus sermo oratoriam. Cantus dulcis Poëticam facultatem. Denique risus ille gratissimus perfectum gaudium repraesentet, quo nos uirtus ipsa perfudit, atque securam uitae felicitatem. Collige iam singula, quę narrauimus uirtutis membra muneraque in unum, uenerandum subitò admirandumque spectaculum manifestè uidebis. O quàm amabilis, ô quàm mirabilis est haec animi forma, cuius umbra quaedam est forma corporis, tàm uulgo amabilis, tàm mirabilis. Quantum uerò uirtus ipsa ubi oculis cerneretur gratissima specie ad seipsam singulos statim alliceret, tantum proculdubio uitium, (si manifestè cernatur) deformitate sua deterrebit protinus & fugabit. Agite igitur, ô amici, diuinam ipsam uirtutis ideam formamque semper ante oculos habeamus. Haec nos gratia splendoris statim alliciet, suauitate ordinis atque harmoniae iugiter oblectabit, bonorum copia prorsus implebit. FINIS.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
