# Opera omnia 810.1-4

Ficino, Opera omnia, 810.1 to 810.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/810.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/810.1

Non dabitur tibi dedecori, si tuorum alicui, (etiam septies) erranti peperceris, cum tib mandatum à Domino fuerit, ut etiam septuagies septies illis ignoscere debeas. Officium tuum est, (ut te non latet) cognoscere singula, ut ignoscas, purgare aegrotos, ut restituas sanitatem. Victoria tua non tam in bello, quàm in pace consistit. Quinimo si Christianos homines uincis in bello, ipse interim, (quod a te procul absit) a daemonibus & publica infamia uinceris. Si benignè emendas atque indulges, uincis omnes, atque integrum tibi seruas in tuos omnes imperium. Fortitudo tua ferendo claret, non inferendò, omnis tua sublimitas est humilitas. Tunc maximè mansuefacis omnes, cum ipse es omnium mansuetissimus Facilè quocunque placuerit mouebis omnes, si nusquam ipse mouebene subita simul & felicissima potiri uictoria? Noli tuos bello uincere, sed potius tosum uince bellum. Prouidentia plusquam coelesti, motib. coelestibus impera. Doma benignitate tua malignum ac saeuum Martem, rigidumque Saturnum. Non est uictoria magna minima superare. Quid nam magnum est in terris? Cum tota ipsa terra sit minimum. Ergo coelestis Antistes, terra dimissa, uince coelum, satis enim terrena uinces, si coelestia uiceris. Vbi est regnum tuum ibi uictoria tua, regnum uerò tuum, non tàm mundi huius inferioris est, (ut inquit lesus) quàm superioris atque diuini. Vide utrum malis, sanctissime Pater, utrunque in tua electione consistit, in terris quidem miles ne haberi an Pontifex, in coelo autem respuine à Christo prorsus inermi, ipse armis onustus tanquam dissimilis, an potius, armis positis, excipi ab eodem tanquam similis. INQVIES forsitan. Non licere gregi monere pastorem. Esto sanè, fatemur enim patrem nostrum prouidentia summum admonitionibus nullis egere. At liceat saltem oportune precari, imò uerò etiam importunè, ubi compellit necessitas, obsecrare. Liceat rursus timere illi quem & timemus unicum, & amamus unice, atque instar numinis ueneramur. Suscipe, (obsecramus) coelum parumper, sicut solebas olim antequam animo praelia haec terrena conspiceres, uidebis Petrum illum Pontificem primum, uulnera haec mea, (quae orte non uides) ipse, clare uidentem. Videbis misericordem Petrum meo grauiter dolore dolentem. Forsitan necesse illum (nisi caueris irasci) tibi, dum nostri adeo miseretur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
