Latin
810.5 to 810.7
Ficino, Opera omnia 810.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed absit à nobis, absit procul, ut uel Petrus irascatur Sixto, uel Sixtus ouili suo huic indigne. Nefas est uel pastori bono mali aliquid ominari, uel ab ipso tandem sperare aliquid, nisi bonum. Non enim est sui ipsius oblitus Pontifex noster omnium prudentissimus, non amisit sapientiam singularem, quando sapere cunctis incepit, non exuit naturalem illam benignitatem, quando benignissimi Petri pallium induit. QVID ergo dicemus? Placuit forsan solerti gubernatori, suis interdum acrius minitari, ne perpetua illa &inaudita clementia sua segnities putaretur. Atque ut incomparabilis sua illa suauitas post austeritatem quandam suauius gustaretur. Forte etiam permisit hactenus gregem suum praelijs insuetum idcirco ad certum tempus inter se di micare, ut hac exercitatione ad praelium contra lupos barbaros committendum fiat instructior. O Sixte noster tantum iam siste praelium, satis iam satis exercitati sumus, quando prorsus defatigati iam sumus. Sixte benigne miserere tuorum. Dic age quandoque beatissimè pater, dic iam bona uoluntate tua ouibus tuis. Pax uobis, ut oues tuae uicissim tecum una proclament. Gloria inexcelsis Deo, &in terra pax hominibus bonae uo luntatis. Adhortatio ad rufticandum. Marsilius Ficinus Bernhardo Bembo, &Antonio Vinciguerrae Viris Clarissimis, S. D. CAlue semper Bernarde mi Castor, salue rursus Antoni mi Pollux. Aut fugate gemini seruatores, (si fieri potest) pestem istam cui pestem quilibet imprecatur. Aut fugite saltem, heu fugite quàm primum lethales terras, fugite littus amatum. Re S cipite uos in ipsa suburbia precor, (si modo licet) urbe relicta, ibi istos oculos me os, oculis quoque saepe reuisam, alta semper mihi mente repostos. Hoc ego sum uobis, unus sibi quisque quod ipse est.