# Opera omnia 811-2

Ficino, Opera omnia, LIBER VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/811-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/811-2

quidem ille tàm aequo patitur animo, quàm aequa patitur. Ille siquidem tibi hinc ab eunti suos negauit pedes, tu quoque uicissim tuas iure negas scribenti manus, quamuis alterforsitan id neget uolens, alter certe illud negarit inuitus. Verùm infelix eiusmodi negationis uicissitudo felici quadam affirmationis uicissitudine iuste rependitur. Nempe quemadmodum ille tibi suum iamdiu animum dedit, sic iperse mutuo illi animum pro suo tuum magno cum foenore reddid sti. Profecto in communi hac generis humani miseria, quàm narrare animus horret, in qua nostrum nemo non miser, ille duntaxat minus est miser, de quo clementissimus Deus mandauit angelo suo, ut custodiat eum in omnibus uijs eius. Videtur & mihi hac in re Deus ipse prospifere uoluisse, dedit enim Raphaëlem uiae ducem uitaeque custodem. O miram Rapha nei benignitatem. Tu mihi Raphaël & uigilanti, & dormienti propitium te semffers mente laeta, uultu hylari, uerbisque benignis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
