# Opera omnia 811

Ficino, Opera omnia, LIBER VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/811
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/811

Hoc mihi uos estis quod duo sunt oculi. Valete felices. Sed curnam Christophorum Landinum nostrum modo praetermisimus Musae Phoenicem? Quia cum in ipsa salutatione Ficinum dixi, putaui me dixisse Landinum. Quis ardenter amat nihil capit praeter amatum. Marsilius Ficinus Florentinus Raphaëli Riario Sancti Georgij Cardinali suppliciter se commendat. YAc noctis eius hora qua summus naturae creator, sine quo nihil nascitur, Deus homo natus est hominibus, ut homines Deo diuini renascerentur. Nascitur quoque mihi haec ad Raphaëlem epistola. Verùm quęritanti mihi, qua potissimum alimonia nascentem epistolam fouerem atque nutrirem, nescio quis spiritus inter eos, qui nocte eadem diuinum uerbum pastoribus cecinerunt, quid quaeris in quit Marsili quod scribas? Penetra nunc singula animi penetralia, uacuam quidem caeterarum omnino rerum mentem reperies, solo autem Raphaële Riario plenam, ergo Raphaëli non poteris praeter ipsummet Raphaëlem aliquid scribere. Adeò te hic aliorum omnium tunc reddidit uacuum, quando sua te fecit praesentia plenum, tantus est enim tibi, tanquam charus, ut nequeas aliud capere, dum capis ipsum. Vis ergo quicquid habes, quicquid cogitas, quicquid loqueris, commodissimè exprimere Raphaëli? Age ea dem arte pingendi qua eum iamdiu animo pinxisti tuo, tunc pinge tabella. Haec quidem spiritus ille mihi mi Raphael. Ego autem manibus id pingere nequeo. Animo ipse finge. Sed ubi nam? ubi est Amalphitanus noster? Hunc iamdiu hac atque illac, (ut iubeam) laluare perquiro, sed frustra extra te quaerebam, quem nisi in te inuenire non poteram. Neque tuum est incusare principes, neque sas incusare fortunam. Marsilius Ficinus Reueren. in Christo Patri & Domino suo D. Ioanni Nicholino, Archiepiscompo Amalphitano, suppliciter se commendat. Roperaui modo ad pugillares certo quodam consilio, uenerande Pater, ut plu Prima certè ad eum scriberem, quem amo uenerorque, quam plurimûm. Verum ubi coepi calamum, ita protinus omnis aufugit inuentio, ut non calamum, sed ca lamitatem inuentionis uidear accepisse. Achuc equidem ita mecum ambigo quid nam scribam? Cùm neque mali quicquam uelim scribere, neque possim boni, nihil enim intermala haec innumerabilia boni se nobis offert. Ego quid faciam? Fortunam ne incusabo, nimium his seculis inimicam? An potius culpas hominum criminabor? Neu trum tandem, neque enim illud decet, neque istud licet. Satis autem multa dixero, si quaecunque aliàs unà diximus, recolueris. Scribo ad benignissimum nostrum illum patronum sancti Georgij cardinalem, ipse literas reddito. Rogarem te ut me Papiensi & Senensi probatissimis Dominis commendares, nisi te scirem quotiens te commendas, totiens una tecum Marsilium commendare. Inter mala minus laeditur, quem tuetur Deus. Marsilius Ficinus Reuerendo in Christo Patri & Domino suo Raphacli Riario Sancti Georgij Cardinali suppliciter se commendat. TEque scribis clientulo tuo, neque rescribis quicquam, unice mipatione. Atque id

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
