Latin
812.1 to 812.4
Ficino, Opera omnia 812.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Atque inter multa, quae praemunt unuque mala, ita tu mihi passim unicum solamen ades, quasi pulcher Apollo, discreta ernubila lucens. Scribis autem Marsilio tuo nihil, cui loqueris omnia. Quippe nihil es deinde quod scribas, cui iam fueris cuncta loquutus. Ego autem patrono meo epistolas dedico, non tàm, (ut illi scribam) qui cum assiduè loquor, quàm ut de illo scribam interdum, quem &cogito semper, &loquor. Si quando humilia respicit, qui habitat in excelsis, Marsilium tuum quandoque Pontifici summo commenda quaeso me totum uenerande pater, non potes autem integrum commendare, si in ipsa commendatione Amalphitanum archiepiscopum praetermiseris. Quos Deus coniunxit, homo non separet. Eius frater Angelus Nicholinus lurisconsultus insignis ciuisque praeclarus, tàm optat tuus esse quam suus. Tunc solum nos probare debemus, quando à probatißimis approbamur. S. D. Marsilius Ficinus Dominico Boliano Veneto Iurisconsulto, VIamicitia cum clatissimo patritio Francisco Michaële, lampridem mihi contracta seruatoribus ullis egeret, obsecrarem te per ipsum numen amoris, ut omni studio in eius beniuolentia me seruares. Equidem explicare non possem quanti Sfaciam à uiris amore dignis amari. Nam nisi ipse mihi placeam, non potest aliud quicquam mihi placere, tunc uerò solum maximè placeo, cum à probatissimis uiris pro bati me sentio. Nemo infortunatior illo, qui neque ipse uidet, neque uidentem uidet. Marsilius Ficinus Antonio Cocchio insigni Iurisconsulto, item Francisco Berlingherio, &Petro Arenensi, &magistro Georgio Cyprio, &Laurentio Medici Iuniori. CCripsi iampridem epistolam quandam uaticinio similem ad Pontificem, sed utinam pontificiam. Nec tàm diuina apud alios fuerit, quàm apud nos diuinans, cerVi, tè intestinam, externamque pernitiem iamiam Christiani gregis ceruicibus immiEnentem, procul expellet. Testor amice Deum, me hac in re meum pro uiribus officium impleuisse, reliquum reliqui uiderint, quibus oculi quidem dati sunt, ut in primis uideant, aures autem ut saltem audiant. Alioquin &si forte aliquando exclamare cogentur, heu non uideram, nunquam tamen licebit dicere, non audieram. Idibus lanuatijs. M. CCCC. LXXVIII.