# Opera omnia 812.5-6

Ficino, Opera omnia, 812.5 to 812.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/812.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/812.5

Cognosce alia ut te cognoscas. Cognosce te ipsum ut cognoscas Deum. Marsilius Ficinus Reueren. in Christo Patri & D. suo, D. loanni Ferdinandi Serenissimi Regis filio. Cardinali Aragonio suppliciterse commendat. CCripsi tres superioribus diebus declamationes, uenerande Pater Platonicas potius, quàm Tullianas, quibus familiares meos à uitijs deterrerem, ad uirtutem pro Quiribus cohortarer. Prima quidem miseram quandam unibram improbę uitae de scribit, secunda uerò uitae probae felicem refert imaginem, tertia denique diuinum exprimit probitatis ipsius exemplar. Tria haec quasi specula quaedam mittere ad te idcir co decreui, quia sciebam formosissimos quosque speculis admodum delectari. Speculare parumper in hisce te ipsum uenerande pater. In primo qualis nunquam fueris, in secundo qualis iampridem euaseris, in tertio qualis iam sis, statim agnosces. Gaudebisque bonis tuis non mediocriter Sed ut feliciter tuis gaudeas bonis, in omnib. gratias age Deo bonorum omnium largitori. Cur nam praecepit Deus cognosce te ipsum nisi ut in te cognoscendo, quicquid habes boni, habere ab eo prorsus agnoscas?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
