Latin
LIBER VI
Ficino, Opera omnia 816-2
Unproofread scanNot analysed yet
tuo felicissimo Regi, oraculum effudit ex alto angelica lingua, Marsilius Ficinus, (nescio quo spiritu raptus) interfuit, audiuit, seruauit, atque oreculum ipsum ange di. Mlica tunc ab Alfonso lingua pronunciatum, ipse in linguam humanam tibi hodie transtulit. Eo uidelicet consilio, ut primum, (si placet) ipse legas, deinde ad patrem tuum serenissimum mittas, ut quae superioribus diebus Alfonso solis mentis oculis auribusque percepit, iam nostra opera ipsis quoque corporis auribus oculisque accipiat. Nemo autem miretur, oraculum eiusmodi quamuis in excelsum Regij Cardinalis serenissimique regis ipsius conspectum sit proditurum, tamen absque humanis ornamentis ullis incedere. Quod enim diuini Solis, id est, supernae ueritatis, splendore uestitur, conari uestibus hu manis induere, nihil esse aliud arbitror, quàm purum Solis ipsius lumen crassiore quadam caligine nubium circumfundere. Commendarem tibi patrique tuo Archiepiscopum Amalphitanum nostrum, longe omnium commendatione dignissimum nisi eum scirem meritò tantae apud uos autnori tatis esse, ut ipse &Marsilium suum, &alios saepè permultos sit uobis commendaturus. Pridie Calendas Martias. M. ecec. LXXVIII. Florentiae. Oraculum Alfonsi Regis ad Regem Ferdinandum, inter illos primum angelica lingus pronunciatum, deinde uerò in linguam humanam è Marsilio Ficino translatum. Lfonsus Rex felicissimus felicissimo Regi Ferdinando filio suo, pacis olim seruaAtori, iamiam authori congratulans, in ipsa pace, ueram salutem, uictoriam certam. integram, gaudium plenum uaticinatur. Descensus animorum. Vid nam adeò stupes? ô fili, quid horres?