# Opera omnia 816

Ficino, Opera omnia, LIBER VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/816
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/816

Neque hominis alicuius uoluntate, neque humana perturbatione sum motus, sed nescio quo spiritu, scio qua charitate compulsus. Si eodem quo scribitur animo leVAgeretur, neminem prorsus offenderet. Siquidem neminem offendere debet diuina ueritas charitati coniuncta. Tradunt plerique Philosophorum rerum ueritatem esse omnium obscurrissimam. Ego autem puto longè obscuriorem esse hominum uoluntatem. Veritas quidem rerum proprijs uestigijs nonnunquam inuestigatur certisque discerni potest iudicijs, quoniam determinata pendet ex causa, semperque permanet eadem. Voluntas autem humana cum ob libertatem non habeat causam terminatam, ac momento quolibet permutetur, neque uestigijs, neque indicijs certis inuestigatur. Praesertim cum ob simulationem dissimulationemque indiua saepe sibimet contraria praeferat. Ergo ante quam edas consule tum teipsum, tum eos maximè, qui Pontifici chari sunt maximè, ita demum Pontifici caeterisque legatur, si tàm bona omnium gratia censeatur legi posse quàm bona nobis est uoluntate compositum. Sin minus, penes te ipse seruato. Equidem ubi nihil mihi prodesse potest, nihil obesse uolo. Deus humilem mihi fortunam de dit. Fortuna olim tenuem, nunc tenuissimam facultatem. Deo pareo, fortunae cedo, consentio facultati, exigua sum sorte contentus modo tuta. Fortunatus cui fortuna obtigit mediocris. Felix qui sua est fortuna contentus. Ego certè idcirco paucis contentus sum & si multis sum saepe contentus, qui & hi multi sunt paucis, multij continendi. Beati pau peres spiritu Beati pacifici. Prodigiosus hactenus agitur, prodigiosior imminet annus. Quotidie dices, quotidie audies. Non putaram. Marsilius Ficinus Reueren. in Christo Patri & D. suo, loanni Cardinali Aragonio Ferdinandi Regis Serenissimi filio suppliciter se commendat. Lfonsus Rex felicissimus auus tuus, uenerande pater, nuper Ferdinando patri

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
