# Opera omnia 818.1-4

Ficino, Opera omnia, 818.1 to 818.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/818.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/818.1

Si est simplicissi mus, quod summa potestas ostendit, certè non aliud in eo est Fff uidere quàm esse, igitur quia omnia est, ideò facillimè in se cuncta discernit, si optimus est, quod nemo dubitat. meritò uidere in eo nihil est aliud, quam prouidere. Quaproptes cuncta uidendo perfectè prouidet uniuersis. Praecipuè uero mentibus, quae ipsum & in singulis uident, & super omnia colunt. Fatum & arbitrium. Aeterum ut ad sortem nostram denique reuertamur, Deus ille Deorum praeter quem nullus uerus est Deus, solus mihi mentem largitus est, mentem sese im Deum pro arbitrio conuertentem. Corpus autem lucidę mentis umbram, (iu bente Deo) Capricornus adiunxit, spiritum uerò qui mentis corporisque nodum est, Capricorni dominus Saturnus infudit. Genius thronorum comes me quantum Deo parui rexit & duxit. Vixi equidem apud mortales olim inter laborem semper & gloriam. Laborem quidem, (ut plerunque fieri solet) intulit ardentior imperandi cupiditas. Gloriam uerò singularis magnificentia & incomparabilis magnanimitas attulit. Demum mi rifica tùm pietate in Deum, tùm clementia in homines, tanquam duabus alis, genio du ce, in coelestem patriam reuolaui. Vbi meo omniumque patri feliciter restitutus, uitam beatam thronis quodammodo similem ago, qui Saturni Sphaeram in primis exornant. Paradisus coeleftis. TIe nobis inter innumerabiles spiritus, qui ambrosia uescuntur & nectare, datum est epulis accumbere diuûm. Hic & si suum cuique certum sydus familiarius esse uidetur, singulis tamen pro arbitrio non aliter, quàm radijs quibusdam peruiAum atque perspicuum est uniuersum. Putatis, ô coeci, uos in terris coelum ipsum & stellas, uidere sub crasso aëre, non aliter, quàm si pisces idem arbitrentur sub gurgite uasto? O quantum uestra haec ridicula nimium uos fallit opinio? Sanè pisces in imo non coelum ipsum, sed aquam, non pura coelestium lumina, sed exiguas eorum imagines quasdam uident in aqua semperlutulenta iam fuscas. Idem contingit uobis ô miseri sub aëre crasso, & tamen coelestia ualde miramini iam uobis facta terrestria.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
