Latin
THEOLO
Ficino, Opera omnia 82.9
Unproofread scanNot analysed yet
Corpus quidem naturale, per ip sam molem, quae soli passioni subijcitur, agit nihil, per qualitatem uerò non agit sufficienter. Haec enim quandoquidem non habet sufficientiam existendi, non praestat corpori suffi cientiam sufficientiam existendi, non praestat corpori sufficientiam operandi. Profectò quia ignis prius genitus fuit ab aliquo, quàm ipse aliud generaret, prius sibi conuenit ut sit effectus quam ut efficiens. Effectui conditio haec innata est, ut pendeat aliunde. Quapropter quo ties ignis aliquid operatur, agit tanquam superioris causae instrumentum.