# Opera omnia 822-2

Ficino, Opera omnia, 822. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/822-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/822-2

compositum, qui harmonia non delectatur. Neque id quidem iniuria. Nempe cum ob similitudinem quandam uoluptas effici soleat, necesse est eum, qui con Acentibus non oblectatur, esse quodammodo concentus expertem. Hunc, (si di cere fas est) dicam, non esse à Deo compositum, qui in numero, pondere, mensura, cuncta componit. Dicam praeterea, non esse amicum Deo, qui usque adeò consonantia gaudet, ut mundum ob hoc ipsum creauisse potissimum uideatur, quo singula quidem mundi membra & sibi inuicem, & uniuerso concinerent, uniuersum uerò ipsum authoris sui intelligentiae bonitatique pro uiribus consonaret. Adde, quòd ipsa sphaeras disposuit earumque motus inuicem temperauit, (ut quemadmodum Pythagoricis Platonicisque placedinaestimabilem harmoniam melodiamque conficiant. Plurima in hanc sententiam aliàs disseruimus. Hoc unum praeterea iuuabit commemorasse, quod equidem diligentiùs obseruaui, multos ingeniosos quotidie reperiri, qui his aut illis caeterorum sensuum uo luptatibus studijsque natura uix moueantur, nullum uerò ingenio praeditum unquam reperimus, qui musicis modulis non raperetur. Nullum quoque eorum, qui non rapiuntur nouimus acumine iudicioque pollere. Huius autem rei causa est praecipue duplex, al tera physica, altera mathematica. Physica quidem, quoniam media cerebri pars, quàm propius proprius respicit, auris iudicio tanquam instrumentum, uel incitamentum quoddam quodammodo seruire uidetur. Haec autem quando perfecta, consonantia caret, minimè omnium consonantia capitur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
