Latin
823
Ficino, Opera omnia 823-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nimicus tuus non ob aliam causam tibi detrahit, nisi ut palàm uituperandus appareas, atque animo perturberis. Si moueris &ipse, uicissimque in maledicta prorumpis, habet ille aduerium te tota quod mente petebat. Nam te malum iam reudidit &ma Aledicum, &infamem. Prudenter Plato noster de maledicis inimicisque suis non modo non obsoquebatur quicquam, sed neque cogitabat quidem, docens nos imitari naturam, quae contrarium suum à se procui expellit. Sic enim &nos faciemus, si hostes ex ore ac mente pellemus. Adde quòd si &caeteri eadem ratione erga hostes nostros se ge rerent prorsus ex omni memoria hominum delerentur. Verùm multò diuinius nos Christus, (uitae magister) instituit, praecipiens, ut benedicta quidem maledictis, benefacta ue rò malefactis libentissimè redderemus. Sic enim tacillimè &ipsi permanemus indomiti, hosteque domamus. Naturam quoque ipsam sic imitamur, quae contraria curat, temperatque contrarijs, malaque superat bonis. Deum praeterea sequimur, qui omnibus uel inimicis suis, id est, impijs iniustisque benefacit gratis, Solem suum pluuiasque iubens super malos aequè ac bonos oriri. Ego quotiens ab hac erraui uia, totiens poenitentia sum affectus. Quando uerò omnino secutus sum, tunc feliciter mihi omnia successerunt. Arbitror te praecepta eadem sequunturum, &tanquam iam sequenti congratulor. Cum ueritas ipsa sit immobilis &aeterna felicitas, soli uerè, immobiliter, beate uiuunt, qui in ueritatis studio uitam agunt. Marsilius Ficinus Bastiano Saluino Amitino suo, S. D. Ccepi epistolam tuam de rerum mutabilitate immutabiliter disputantem immutabiliter, inquam, id est, uerè, siquidem immutabilitatem ipsam nihil esse aliud arbitror, quam ueritatem. Profectò ueritas ipsa usque adeò immobilis est, ut eEtiam motionis ueritas sit immobilis. Quid nam aliud est ueritas motionis? nisi ipsa eius ratio, quae uera eiusdem definitione comprehenditur. Haec autem ita se habet. ut aliter unquam se habere non possit Proinde ueritas semper est praesens, neque de praeterito transit in praesens, neque de praesenti transit in futurum. Veritas adeò praesens est, ut etiam futuri praeteritique ueritas praesens existat. Quippe eadem ueritate uerum est in praesentia, hoc aut illud uel esse, uel fuisse, uel fore, qua &ab aeterno uerum erit hoc aut illud aliquando fore, &inaeternum uerum erit, hoc aut illud quandoque fuisse. Veritas adeò sempiterna est, ut etiam si incoepisse dicatur quandoque, certè ante ab aeterno uerum fuerit, &non nisi per ueritatem eandem fuerit uerum, ueritatem ipsam quandoque fore. Ac etiam si unquam desinere ueritas cogitetur, deinde in aeternum uerum futurum sit, Fff 4 atque non cg.