# Opera omnia 828.1-4

Ficino, Opera omnia, 828.1 to 828.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/828.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/828.1

Quapropter quemadmodum erga caeteros amicos soleo magistratus adeptos, si erga te amicissimum nunc afficior, nempe in primis Deo pro tua felicitate uoueo, deinde non tàm tibi gratulor, quàm opto, opto, inquam, diuinam opem, ut pie, prudenter, iustè, clementer, &c denique reliciter istum aliosque omnes magistratus agas & peragas. Quod quidem spero te, noui enim ingenium tuum (gratia diuina) consequuturum. Vale. Non est communis Pater, qui communem filiorum non habet curam. Marsilius Ficinus Bernhardo Bembo Iurisconsulto, & equiti Venetorum Oratori clarissimo, TIhil ad te iamdiu scripsi, mi Bembe, qui malignitas temporum nihil prorsus uel audienti, uel cogitanti mihi suggerebat nui malum. Ego autem quamuis malè scribere non dediscam, mala tamen scribere nondum didici. At nuper hoc unum audiui, quod probem modo sit uerum. Pastorem uidelicet summum, (coelesti consilio fretum) noluisse à grege suo Venetos segregare. Contra uerò quid aut audiri, aut cogitari prophanius potuisset, quàm eam Rempublicam, quae omnium, quae in terris sunt, quaeque fuerunt, diuini iam censetur ab ipso Dei uicario, uel oppugnari uel deseri? Proinde tunc demum cuncta probabo, cum & cęteri omnes de Ve netis idem senserint, & pontifex ipse de caeteris quoque, id est, de Christianis cunctis idem pene senserint quod de Venetis. Cogitarit uidelicet atque ostenderit omnem Christiano rum omnium esse se patrem diuino oraculo iudicatum. Neque reuera patrem esse, qui non habeat filios, neque filios habere reuera, qui filios suos non habet filios. Ego uero non so lum pro mea in omnes charitate id opto, uerumetiam Pontificem ipsum spero, pro sua pietate, esse facturum. Sola illa gratia non senescit, quae à rebus non senescentibus oritur. S. D. Marsilius Ficinus Dominico Gallecto, COgitabam modo diligentius ipse mecum, qua nunc te ratione potissimum ob secrarem obtestarerque, ut necessarium nostrum conphilosophum Bastianum Primum quidem sese Saluinum, (si quo pacto potes) in sua causa adiuues.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
