# Opera omnia 828.5-7

Ficino, Opera omnia, 828.5 to 828.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/828.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/828.5

mihi obtulit amicitia, cumque ita scribere iam statuissem, rogo te per nostram amicitiam mi Gallecte, & quae sequuntur, uirtus ipsa me subitò sic interpellans noli Marsili, inquit amicitiam, quae me, scilicet, uirtutem sequitur, sed per uirtutem ipsam, gitur Gallecte mutato consilio statui, quae amicitiam ducit & sustinet obsecrare. & hac in re & in caeteris omnibus non tàm per amorem nostrum, quàm per uirtutem ipsum amoris nostri conciliatricem te rogare. Plurimum profectò uirtuti gratia deAudisti, (ut arbitror) prouerbibet, quippe cum propter ipsam immortalis euadat. um illud, nihil citius senescit, quàm gratia, quae uidelicet à rebus aliquando senescentiQuae uerò à uirtute semper uiridi nascitur, arescit nunquam. bus oritur. Quid nam aliud sibi uult poëticum illud. Solis aeterna est Phoebo Bacchoque iuuentus. Nempe nihil aliud gratia ipsa est, quàm splendor atque laetitia. Splendor quidem ipse apud Poëtas appellationem Phoebi, laetitia uerò Bacchi nomen accepit. Virtus autem & menti splendorem, & uoluntati laetitiam affert, uiuentem semperque Vale feliciter mi Gallecte, atque sicut semper sola uirtute fulges, ita semper uirentem. sola uirtute gaude. Praeterea quotcunque offenderis, qui sola uirtute gaudeant, hos Marsilij nomine saluere iubeto, tanquam mihi iam notos atque necessarios, alios mittito nolo enim saluos eos, qui ipsi se saluos nolint, nolunt uero se saluos, quicunque uirtutem nolunt, sine qua salui esse non possunt. Humanę autem uirtutis principium finisque est, meminisse non esse humanam uirtutem absque diuinae uirtutis gratia & amore. Iterum bene Vale. Commendatio amici. Marsilius Ficinus Florentinus Reuerendo in Christo Patri, & Domino suo Raphaëli Riario Sancti Georgij Cardinali suppliciter se commendat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
