# Opera omnia 829-2

Ficino, Opera omnia, MARSILII FICINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/829-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/829-2

tijs in urbem febricitantem. Hic Mars saeuus Iulijs Calendis flammas in me geminas iaculatus in uitae discrimen repente deduxit. Adeunt insignes physici. Ste phanus Mediolanensis, Georgius Cyprius, Antonius Beniuenius, alijque nonnul li, omnes in me Apollinis artes, si quo pacto sustinere possem diligentius experturi. Evo autem cum cerrò scirem, debilissimam corpusculi mei naturam, neque febres ferre duas posses, Iulio praesertim mense. neque necessaria medicorum auxilia sustinere, leuaui oculos meos ad montes, unde ueniet auxilium mihi. Auxilium meum à Domino, qui coelum fecit & terram. Ergo diuina afflante clementia coelestis in me aura spirans, ambas simul flammas dum in augmentum procederent, praeter omnem physicam rationem momento prorsus extitit. Stupent Medici, mirantur amici, exclamant ipsi domesti ci. Cantate Domino canticum nouum, quia mirabilia fecit. Meministi, optime mi Bern harde, quemadmodum iamdiu Deus omnipotens me tibi dedit, quando amicitiam nostram mirifica illa, (quam nosti) ratione conflauit. Ecce iterum Deus idem Marsilium Bembo reddit dum uitae restituit. Totum igitur Deo debemus quod uiuimus, quod feliciter uiuimus, quod amamus, quod feliciter amamus. Viue feliciter, ama feliciter. XXIII. Iulij. M. CCcc. LXXX. Florentiae. Quatuor diuini furoris species sunt, amor omnium praestantißimus. Marsilius Ficinus, & loannes Caualcantes Naldo Naldio poëtae, 8. D. Edditae nobis sunt elegantissimae literę tuae, ea ipsa hora, qua Luna Marti ad re ctam lineam iungebatur. Quis nam putauisset, quantum ex ipso coelo coniectare licebat eas lunari quadam instabilitate uagari, atque Martij furoris odijque plenas esse debere? Contra uerò omnino se habent.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
