# Opera omnia 83.1-3

Ficino, Opera omnia, 83.1 to 83.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/83.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/83.1

Quod pugnantia inter se conciliat, uincitque in unt Certè non simplex calor igneus, non alia qualitas ulla pugnantium, nonnatura diuidus, non nuda naturae proprietas, imò uerò superior quaedam & indiuidua & uiuifica uirtus. Sicut autem in nobis, ita & in uniuerso considera. Atque ex his collige, formas corps rales non habere ex se inuicem generationem sufficientem, sed causam postulare iniuper aliquam altiorem. Quae quidem superior causa si rursus forma esset similiter iuncta materiae, ab alia iterum substantia superiore descenderet. Tandem ne fiat in infinitum progressio, ad formam aliquam perueniendum est, quae nullis sit mixta corporibus. Tanta uerò est in genere formarum uirtus ad id, ut à materia separatae esse possint, ut etiam si quis illas esse quidem coniunctas ex se dixerit, uerùm ex ipsa mentium contemplatione seiungi, hinc saltem fateri cogatur, mentes ipsas esse seiunctas, quandoquidem ipsae alia separant. Quod hinc rursus apparet, quia substantia per naturam & dignitatem prior est quantitate, ac reliquis accidentibus. Et quia quod prius est, potest esse à posteriore scorsum, potest esse substantia quaedam sine quantitaris diuisione, & si potest, utique est aliquando, ne desit naturae ista perfectio, ne frustra sit ista potentia. Nam in his quae ad prę cipuum uniuersi ordinem pertinent, ita se res habet, ut quicquid potest esse, aut iam sit, ut Physici opinantur, ne cotingat in aeternis mutatio, aut saltem futurum sit aliquando, ne aliquid sit semper inane. Ac si uita, quae sola origine naturali antecedit sensum, iam nunc per se existit alicubi sine sensu, multò magis substantia, quae quantitati tam dignitate, quam origine praestat, consisti tnunc in rerum ordine seorsum à quantitate, praesertim cum perfectius sit uniuersum, si substantiae quaedam sint solutae à uinculis quantitatis, quàm quod sint uitę quędam sensus expertes.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
