Latin
83.4 to 83.7
Ficino, Opera omnia 83.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Auerrois ex Aristotelis sententia probat corpoream substantialemque coeli formam carere materia, quia uidelicet ibi nulla sit ad diuersas formas potentia, quae propria est naturam materiae. Ibi tamen dimensio est, &eiusmodi formam inter naturales formas atque diuinas esse mediam arbitratur, quia naturales formae cum materia simul quantitateque sint, diuinae ab utrisque penitus absolutę, coe li uerò forma utrarumque media sit, ne ab extremo ad extremum sine medio transeatur. Quapropter eam cum quantitate quidem esse, sed sine materia, consentaneum esse cen set. Hinc nos hunc in modum argumentamur. Cùm substantialis forma soleat in materia potius quàm in quantitate iacere, atque habeat secundum generis naturaeque ordinem, maiorem cum materia, quàm cum quantitate proportionem, si alicubi absquemateria po test esse, multò magis alicubi seorsum à quantitate consistere potest. Praeterea, ut Procu lo placet, tria sunt genera corporum. Sunt enim quaedam (ut eius uerbis untar) materialia simul atque compolita, qualia sunt quae ex elementis quatuor componuntur. Sunt ulterius elementorum sphaerę, materiales quidem, sed quodammodo simplices. Sunt denique coelestia corpora, &simplicia, &immaterialia simul. Tria quoque formarum genera ponit, haud aliter quàm Auerrois. Vult enim generalem formarum definitionem eiusmodi esse. Forma est id quo aliquid distinctè &actu est &agit. In hac autem definitione dimensiones omnino nullas includi, subiectum tamen quodammodo fortè significari, dum uidelicet dicitur, quo aliquid, &caetera quae sequuntur. Vnde concludit, si quę for mae sine subiecta materia sint, sicut coelestes, multò magis &multò plures absque dimensione esse posse simul atque debere. Item sic Proculus &Sirianus ad idem argumentantur. Quod ab alio semper extenditur, necesseriò dimensionibus est astrictum. Quod ue rò extendit, minime. Materia igitur cum semper ab alio extendatur, necessario dimensionibus obnoxia est. Quia tamen unumquodque prius in se est, quodammodo quàm extendatur, materia potest indiuidua cogitari. Quapropter principium illud à quo exten ditur, multò magis potest sine dimensionibus non modo cogitari, sed etiam esse. Praeterea omne diuiduum est quiddam totum unum ex plurib. partibus constitutum, quae partes nisi haberent in se unum aliquid atque idem cunctis commune, nunquam totum illud conficerent. Non enim fit unum nisi ab uno.