# Opera omnia 832

Ficino, Opera omnia, MARSILII FICINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/832
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/832

Rogaui equi Pdem pium istum Locteri spiritum tuum in tuis hisce literis resonantem, ne noua nunc à nobis exigeret, sed his quae iam excogitaueram contentus esset. Annuitlibenterspiritus iste mihi. Ego igitur pleniore quadam fide quod amicorum uni promiseram duobus seruabo. Vos autem dilectissimi mei fratres Locteri & loannes facilem, (ut arbitror) patiemini animum à Marsilio uestrum non duos existimari, sed unum, qui certè uos tanquam unum uno duntaxat amore plenissimo, in ipso diligit uno, sine quo nihil usquam, aut fit, aut permanet unum. Diligentia circa matrimonium & nuptias summa. Marsilius Ficinus Florentinus Berlingherio Nicolai filio Conphilosopho suo, S. CIforte domum custodiendam, uel seruandum depositum, uel pascendas oues, aut agrum colendum, sis alicui traditurus, eliges ne ditissimum quemlibet uel potentillimum? An potius illum prae caeteris eliges, qui ea ipsa, (quam tua res postulat) Epraeditus sit facultate? Hunc ipsum duntaxat, (si sapies) igitur custodiendam do mum, depositumque seruandum soli prudenti, forti, iusto, fidoque committes. Pastori simi liter trades probatissimo pascendas oues. Agrum quoque optimo cuidam agricultori co lendum, (si sapies) commendabis. Praeterea si quem tibi filium cupies adoptare, nunquid fortunam eius externam potius, quàm ingenium & uirtutem considerabis? Empturus seruum num serui uestem pluris, quàm corporis firmitatem animique fidem & diligentiam aestimabis? Empturus equum phalleras ne pictas pulchrumue fraenum an multò magis equi membra dexteritatemque diligenter inspicies? Fundaturus domum nunquid in arenis, quamuis aureis, an potius in saxis iacies fundamenta? Filia tibi, (ut audio) nubilis est, filia his omnibus, quę supra narraui, longè tibi charior atque praetiosior, animaduerte, quaeso, quid facias diligenter. Ibi enim grauissimen erramus, ubi palam semperque reprehendi errata prius quam corrigi possunt. Ibi periculosissime cadimus, ubi ruenti semel deesse uidetur omni resurgendi facultas. Ibi dolemus amarissimè ubi & nostra culpa dolemus, & semper opinamur nobis fore dolendum. Quid est autem, filiam nuptui tradere? Nisi eam marito custodiendam seruandamque & pascendam colendamque committere? Haec autem omni fortuna mariti pollicebitur quidem, sed uirtus ipsa praestabit. Nemo magis coecus, quàm qui coecam fortunam quasi ducem sequitur. Nemo saepius fallitur, quam qui fallacissimae credit fortunae promissis. Proinde eligere generum nónne fermè idem est, atque filium tibi aliquem adoptare? Aut hominem emere tibi, qui tibi obsequio, imò & ornamento, (quotiens oportuerit) esse possit? aut tanquam aedificium quoddam affinitatem ipsam tuis commodis stabilire. Superiora exempla satis ostende re possunt, qualem uir prudens generum sit quaesiturus, qualem quoque ducturus uxorem. Epistolam iam una cum Themistocle Plautoque concludam. Siue generum electutus es, ita sapiens Themistocles consulit. Malo uirum qui pecunia egeat, quàm pecuniam, quae uiro. Siue accepturus daturusque nurum, aut uxorem ducturus, (scitus sic admonet Plautus.) Satis dotata uenit, si morata uenit, Vale. Magnos magna decet. Marsilius Ficinus Reueren. in Christo Patri Domino Francisco Soderinò Episcopo Volaterrano, se commendat. CCribo frequentes, (ut fit quotidie) ad multos epistolas, sed audi uenerande pater

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
