# Opera omnia 837.1-4

Ficino, Opera omnia, 837.1 to 837.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/837.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/837.1

Nam, (ut est apud Hesiodum) plena malis tellus, plena & sunt aequora ponti. Sed neque coelestia etiam corpora esse purissima Platonici opinantur, si ad illa quae super coelum sunt comparentur. Nam multò magis, quae sunt super coelum puritate coelestia superant, quam coelestia illa haec, quae subcoelestibus collocantur. Quanobrem & si non licet idem omnino cum Manichaei sentire de mundo, liceat saltem cum ijsdem aduersus eum ita clamare. Oimmundissimum mundum, qui eos inquinat foedatque potissimum, qui ipsum auidius, & arctius amplecti conantur. O mundum falsissimum, fallacissimum, ingratissimum, qui tanquam totus, (ut ait Iesus, positus in maligno) illis mentitur saepius, illos fallit magis & maximè laedit, qui fidem, spem, amorem obsequium in eo prae caeteris collocant, & quasi anguilla quaedam, imò lubricus anguis, infortunatas nimium constringentium palmas celerius, quàm exprimi possit perlabitur, simul & in faciem eorundem inuolans mordet protinus atque fugit, & absens absentem morsu paulò pòst perimit uenenoso. Verùm ne forte declamatores quidam audaciores siue inepti potius uideantur, missa haec oratoria inpraesentia faciamus, & quibus potissimum rationibus primum, deinde quorum praecipuè authoritate freti, haec de im munda mundi huius inferioris machina sentiamus, in medium ea breuitate, (quam exi git Epistola) producamus. Anima in corpore dormit, somniat, delirat, aegrotat. CXperimur in nobis non solum quotidie, uerum fermè qualibet hora, quotiens pauculus quidam uapor aliquanto crassior, & humidior ab inferioribus corporis partibus exhalans caput ipsum petit, cereberique meatus opplet, statim nos Ssomno grauari, mox etiam in somnijs imaginibusque deludi. Experimur quoque nonnunquam, (si uapor aliquis bilis atrae, quàm melancholiam Graeci uocant, arcem cor poris obsederit expugnaueritque) statim reginam inde nostram, ipsam uidelicet rationem, (ut ita dicam) praecipitari, ac manifesta homines insania corripi. Si fumus quidam exiguus, tantam in nobis uim habet; si tam leuis motus nos tantum mutat, quantò magis censendum est coelestem immortalemque animum, quando ab initio ab ea puritate, quam creatur, momento delabitur, id est, quando obscuro terreni moribundique corporis carcere clauditur, tunc, (ut est apud Platonicos) è suo illo statu mutari?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
