# Opera omnia 838-2

Ficino, Opera omnia, 838. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/838-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/838-2

à tergo pedesque columnis quibusdam alligatos, ut neque mouerique usquam, neque alia nisi quae e conspectu in opposita speluncae parte apparent, aspicere possint. Post ter gum uero supernem lampas accensa sit, atque inter lampadem & illos, qui ligati sunt, alij multi deambulent, loquanturque inuicem, ferentes manibus uaria arborum animaliumque simulachra. Qui igitur ita uincti sunt, nunquam reuera uel seipsos, uel alia eorum, quae natrauimus ulla uidebunt, sed solas uel sui umbras, uel aliorum, quae propter ignem à tergo accensum tantum ante suos oculos in aduersam partem speluncae resultant. Quanobrem nihil aliud aut se esse, quàm sui umbras, aut alia aliud esse umbras illorum, existimabunt, aut lumen ipsum esse aliud, quàm exiguum illud quod ibi reflexum apparet, opinabuntur. Siquis autem horum, qui uincti sunt forte soluatur, subitoque lampadem & alia sub illa, quae sequuntur à tergo retrouersus intueri cogatur, caligabit protinus & dolebit, ac propter splendorem intueri non poterit illa quorum umbras paulò ante cernebat. Multoque magis id illi malum continget, si à spelunca sursum ad coeleste diurnumque lumen repente trahatur. Quare non subitò sed paulatim conuenientibus gradibus ab umbris rerum ad res ipsas, item à luminis imagine ad lumen ipsum est peroucen dus, ita ut quae in spelunca sunt apud illos prius illic in aqua uideat, quàm ibidem in se ipsis inspiciat. Rursus quae extra speluncam apud nos sunt, primo noctu hic ad Lunam in aqua similiter, deinde in se ipsis terrena haec similiterque in coelo coelestia noctu itidem solum intueatur. Postea uerò die tam Solem ipsum, quàm quae sub Sole uidentur prius in aqua, pòst in seipsis illa demum Solem in coelo suspiciat. Hac potissimum ratione singula sincere facileque discernet, atque existimabit se coecum, deceptum, miserumque fuisse, quando sub specu uinctus exiguis rerum umbris fuerat occupatus. Proinde quae comparatio est speluncae illius ad hunc mundum, quem uisibilem nominamus, eadem fermè mundi huius ad illum, quem inuisibilem diuinumque uocamus: Siquidem LIB. VI. Siquidem hic animae miserae moribundi corporis clausę tenebris & carcere coeco, neque alia ulla reuera, neque uerum Solem, imò sui aliorumque umbras & exilem quandam ueri Solis imaginem intuentur. Verae enim mentes, uerae res quęlibet, uerus Sol, in mundo solum sunt inuisibili, quae si absque congruis educationis disciplinarumque gradibus repentè intueri conemur, caligamus protinus & dolemus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
