# Opera omnia 839.1-3

Ficino, Opera omnia, 839.1 to 839.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/839.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/839.1

Conuenientibus uerò tùm morum, tùm doctrinarum, tùm temporis perducti gradibus, sincerè discernimus iudicamusque coecos illos & miseros, qui falsis mundi huius umbris imaginibusque falluntur, occupantur atque praemuntur. Veruntamen quandò animus ab immenso inuisibilis mun di lumine in corpus obscurum regendum mouendumque descendit, nouis suaeque naturae contrarijs obruntus tenebris, coecutire hallucinarique & diu titubare compellitur. Adde quod propter repenunam maximamque in deterius mutationem diu cogitur aegrotare, atque fermè sic affici, ut ij qui propteramentiam uel somnum, uel ebrietatem falsis imagi nibus illuduntur atque uexantur. Aut certè non aliter se habere, quàm siquis à Solis lumi ne in cauernam illam, quàm descripsimus, repentè praecipitetur. Adeò enim nouis tene bris offundetur, ut aut nullo modo, aut uix tandem sub exiguo illo cauernae lumine, umbras illas tantum quantum narrauimus discernere possit. Praeterea ob solutam illam & in peius mutationem in morbos tàm sensus, quam corporis uarios incidet. Hactenus. Pla1o. Gaudeant ergo mortales temerè nimium gaudeant absque inuidia, quando scaenis uel inopes ipsi perionis diuitum induuntur, uel etiam cum serui sint, tamen regum ibidem referunt maiestatem. Doleant quoque frustra sed non absque misericordia quadam docant nimium, quando in tragoedia nonnunquam, alioquin ipsi fortè non miseri, tamen miserorum eiulantiumque gestus agere atque aegrotantium laruas gestare iubentur. Nos autem si uanos illos miserosque prorsus existimaremus, qui decipiantur adeò ut tanquam in ueris bonis malisue, sic in scaenis modo gestiant & exultent, modò etiam lamententur, multò certè uaniores ac miseriores mortales omnes esse censebimus, qui somno profun dissimo consopiti umbratilia bonorum malorumue simulachra pro ueris bonis aut malis accipiunt, praecipuè quoniam & si falsis atque uolantibus, tamen id quod admodum miserabile est, falsis mobilibusque malis & uere dolent, & diutissimè cruciantur, & meritò quoniam usque adeò stulti se falsi permittunt, ut anxiam hanc coelestis immortalisque animae habitationem in terrena regione mortis ueram esse uitam existiment, quàm tamen manifestè uident à fletibus uagitibusque statim auspicantem perpetuò deinceps, quaerimonia & extrema miseria confici.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
